Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 158 > >|
1moueatur. Niſi iam faciat, cauſam videri admi­
ſtionem motus perpendicularis, ob attractionem à
Terra factam interuenientis, quæ diuergere illum à
tramite faciat (neque ceſſet, quovſque ipſum ad
Terram vſque perduxerit) vt dum ramenta ferri
prope magnetem tranſiecta non rectà pergunt, ſed
verſus magnetem diuertuntur; aut dum vniuerſe rei,
quæ mouetur, oblique occurrimus, ipſamque in obli­
quam deflectimus plagam.
XVII. Nunc, tandem, cùm præter cauſam impel­
lentem, etiam attrahens excogitata fuerit; ea-ne po­
tis eſt id præſtare quod priùs deſiderabatur?
Vide­
tur eſſe; neque id modò, ſed & videtur attrahens
vnà cum impellente euadere integra cauſa eius pro­
portionis, qua velocitas continuò increſcit.
Nam
primùm ſi id repetas, quod paulò ante dicebamus
de inani facto, quod ſupra Terram eſt, ſpatio in
quo poſitus ſemel lapis conſiſteret; concipe corpus
aëris ita à Deo reſtitui, lapidemque circumam­
bire, vt nulla tamen vis attractrix ex Terra ad eum
perueniat; & peruidebis non fore cur lapis ab im­
motò aëre in vnam partem potius moueatur, quàm
in aliam.
Finge quippe cætera deſtrui, & nihil ſuper­
eſſe præter lapidem, cum circumſtante aëre; agnoſ­
ces profectò aërem ex ſe non eſſe lapidem in vnam,
potiùſquàm in aliam partem impulſurum.
Concipe
deinde reſtitui non aerem, ſed ſolum effluuium ma­
gneticorum radiorum ex Terra; & peruidebis eſſe
cur lapis poſſit à quiete exturbari, & verſus Terram
attrahi.
Itaque vis Terræ attractrix eſſe ea cauſa po-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index