Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (92) of 760 > >|
73092ARIST. DE RESPIRATIONE obrem neceſſarium ſit cuncta emori, nõ tamen quouis tem-
pore ſine lege ulla, ſed ſecundum naturam ſenectute, præ-
ter naturam uiolentia, nequaquam declarauit.
Atqui expli-
cuiſſe oportuit, cùm aliâs id fieriuideatur, aliâs nõ uidea-
tur:
utrum cauſa extrinſecus petẽda ſit, an intrinſecus. Sed
nec de ſpirationis primordio quænam cauſa ſit, interior´ ne,
an exterior, quicquam dixit:
non enim mens ea, quæ forin-
ſecus ſit, prædium illud ſeruare poteſt:
ſed ſpirationis mo-
tusq́;
initium intrinſecus ortum habet, quaſi id quod cõti-
net uim nullam adſerat.
Abſurdum quoq; & illud eſt, ſimul
quod ambit cõprimere, &
quod ingreditur dilatare. Quæ
igitur ille dixit, &
quomodo, ferè hæc ſunt.
Hîc declarat Āriſto, quaten us reſpiratio & expirario vitæ,
ac mortis principatum obtineant.
CAP. V.
_A_T ſi uera eſſe, quæ prius dicta ſunt, & nõ omnia ani
malia ſpirare arbitrari oporteat, nõ de qualibet mor
te cauſam hanc dictam eſſe, ſed ijs ſolùm quæ ſpirãdi uſum
habeant accommodari debere, existimandum eſt.
Sed ne
his quidem rectè.
Id autem liquidò constat, per ea quæ con
tingunt, &
eiuſinodi, quorum experientiam omnes habere
uidẽtur.
Nam per æstum calidiores effecti, ut reſpiratio-
ne magis indigent, ita crebrius inſpirãt.
Cõtrà, cùm cir-
cumfuſus aër algidus eſt, &
corpus contrahit, atq; cõden-
ſat, tũc accidit ſpiritũ retineri.
Atqui oportebat tũc aërem
deforis ingreſſum, compreßionem prohibere.
Nunc uerò
contràres agitur.
Quoties enim non expirantibus homi-
nibus caloris magna uis collecta fuerit, tunc reſpiratione
indigent:
neceſſarium autem eſt, ut inſpirando reſpirent.
Porrò æstuantes ſæpius reſpirare ſolent, quaſi id agant re-
frigerij gratia:
quo tempore fit, ut quod dici ſolet,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index