Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
731 93
732 94
733 95
734 96
735 97
736 98
737 99
738 100
739 101
740 102
741 103
742 104
743 105
744 106
745 107
746 108
747 109
748 110
749 111
750
751
752
753
754
755
756
757
758
759
< >
page |< < (94) of 760 > >|
73294ARIST. DE RESPIR ATIONE eſſe calidum, quod inſpiratur, frigidum. Cùm uerò hoc
calidũ eſt, anhelantes reſpiramus:
nam quia id quod ingre-
ditur, nos ſatis refrigerare non poteſt, euenit ut ſæpius tra-
hamus ſpiritum.
At uerò neq; nutricationis gratia reſpi-
rationem fieri existimandum eſt, quaſi ignis interior ala-
tur ſpiritu, &
reſpirante quidem homine, ceu igni mate-
riam incendio aptißimam adijci, alito uerò igni expiratio-
nem fieri.
Eadem enim & ad hũc quoq; ſermonem rur-
ſum dicemus:
quæ ad priores adducta ſunt: etenim in cæte-
ris animantibus hoc idem euenire oportebat, aut quòd ei
proportione reſpondeat, cùm omnia calore uitali prædita
ſint.
Déinde & quo dicere modo oporteat calorem è ſpiri-
tu gigni, figmẽto perſimile eſt:
potius enim hũc è cibo fieri
uidemus:
iuxta quod euenit, ut animal cibũ capiat, & excre
mentũ emittat.
Hoc aũt, in alijs fieri haud quã quã cernimus.
Hîc Āriſto, Empedoclis de Reſpiratione ſententiam refert.
CAP. VI.
Diſſeruit autem de Reſpiratione & Empedocles, ſed
tamen cuius gratia animalibus data ſit, ſilentio præ-
terijt:
neq; de omnibus animantibus ſire ſpirẽt necne, quic-
quam certũ reddidit:
atq; ubi de ea ſpiratione quæ per na-
res fit, locutus eſt, de principe quoq;
dixiſſe putauit. Fit aũt
ſpiratio &
per arteriam è pectore, & per nares: cæterùm
animalia, ſpirare per nares abſq;
illa non poſſunt: & cùm
ea destituuntur, quæ per nares fit, nullum damnum ſen-
tiunt:
cùm autem ea, quæ per arteriam, commoriũtur: na-
tura enim obiter abutitur ad olfactum in quibuſdam anima
libus ſpiratione illa, quæ per nares fit.
Quocirca olfactum
quidem omnia ferè animalia participant, ſed ſenſorium nõ
idem omnia obtinent.
Verùm de his dictũ planius alibi eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index