Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
721 83
722 84
723 85
724 86
725 87
726 88
727 89
728 90
729 91
730 92
731 93
732 94
733 95
734 96
735 97
736 98
737 99
738 100
739 101
740 102
741 103
742 104
743 105
744 106
745 107
746 108
747 109
748 110
749 111
750
< >
page |< < (95) of 760 > >|
73395LIBER. Porrò reſpirationẽ, & expirationẽ fieri aſſerit, propter-
eà quòd uenæ quædã habeãtur, in quibus ineſt quidem ſan-
guis, nõ tamen plenæ ſunt eodem, ſed meatus extrà promi-
nentes obtinent, corporis quidẽ partibus augustiores, aëris
uerò ampliores.
Ideoq́; cùm ſanguis aptus ſua natura ſit ſur
ſum, &
deorſum moueri, quãdo deorſum fertur, aërem in-
fluere, &
reſpirationem fieri: quãdo uerò ſurſum cõmeat,
aërem effluere, &
exſpirationẽ cõmitti prædicat: quod ibi
eueniet ei, quod in uaſis accidit, quæ clepſydras uocamus
aßimilãs.
Inquit enim: Hoc trahitur pacto cũctis, & reddi
tur aër.
Nam partim exãgues ad corporis ultima uenæ
Tendũt, quarũ extrema caua ſub nare fatiſcunt Oſcillis,
adeò ut cruor occultetur, &
auræ Inceſſum facilem ualeãt
præſtare meatus.
Hinc ubi commotus reperit tener intima
ſanguis, Tunc aër feruendo ſubit permultus eodem.
Aſt
ubi ſe ille effert, tum rurſum redditur iste:
ut cùm clepſy-
dra uirguncula ludit ahena.
Quando tubum properat for-
moſa claudere dextra.
Et mox indit aquæ molli quæ corpo
re conſtant.
Nondum in uas penetrat demerſum lympha,
ſed ipſam Aëris ingreßi per denſa foramina moles Arcet,
dum ſtrictam illa uiam patefecerit, at mox Aëre deceden-
te, ſubintrat lympidus humor.
Contrà tum fundum uaſis
tenet humor aheni.
Et iam uirgo manus tubuli præcluſit
hiatum, Tunc imbrem retinet uergens intrò exterus aër,
Ad ſtreperi portas Isthmi, ſuprema tenendo, Dum manus
abſcedat, tum contrà quàm prius, intrò Aëre prorumpen-
te, ſubeffluit imber amænus.
Sic tener ille liquor moti per
membra cruoris, Quando pedem referens ſubit intima,
ptinus alter Aëris influxus demittitur agmine magno.
At
cùm ſeſe effert, tum rurſum expirat abundè.
Hæc ille,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index