Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (98) of 760 > >|
73698ARIST. DE RESPIRATIONE calidiora ſunt, ampliori reſrigeratione indigent, ut apes,
quædam enim apes ſeptenos annos uiuunt.
Et etiam cætera:
quæcunq; bombos elidunt, ut ueſpæ, ſcarabei & eicadæ:
nam murmur illud ſpiritu, dum quaſi anhelant, ciere ſolẽt:

eo enim ſpiritu, qui in ipſo ſepto tranſuerſo inſitus eſt, dum
ſeſe attollit, ac per uices ſubſidet, attritum ad membranam
fieri contingit:
ſiquidem ea hunc locum mouent, ſicut quæ
ſpiritum extrinſecus trabũt, pulmone thoracem, &
piſces
brancbijs caput agitant:
haud enim magnopere ſecius eue-
nit, atque ſiquis aliqua ex ijs quæ ſpirant ſuffocare nitatur,
ore cõpreſſo, obturatoq́:
etenim hæc, pulmonis opera pe-
ctus attollent.
Verùm eiuſmodi motu bæc ſatis reſrigerari
nõ poſſunt, illa poſſunt.
Atq; attritu ſpiritus ad membranã
ſtrepitũ edunt, ſicut diximus, haud dißimilem ei, quem pue-
ri per arundines perſoratas ſuperpoſita tenui membrana
emittunt:
ob id enim & cicadæ illæ, quæ canunt, canere ſo-
lent:
ſunt enim calidiores, & ſub præcinctu diuiduæ: quæ
autem nõ canunt, indiuiduæ.
Quinetiam è ſanguineis, &
pulmonem quidem habentibus, ſed parum ſanguinis nactũ,
fungoſumq́;
, nonnulla irreſpiranter longo temporis ſpacio
uiuere poſſunt:
quòd eorum pulmo multũ attollatur, cùm
parum ſanguinis, ac humoris contineat:
quandoquidẽ pro-
pria pulmonis agitatio, ad longum tempus ſatis refrigera-
re poteſt.
Tandem uerò nõ poſſunt, ſed ſuffocantur nõ
reſpirando, quemadmodum etiam antè diximus.
Ea enim
corruptio, quæ marcore ob refrigerationis penuriã fit, ſuſ-
fo catio uocari ſolet:
& quæ ita intereunt, ea ſuffocari di-
cimus.
Porrò inſecta non ſpirare dictum quidem eſt etiam
prius, ſed hoc apertũ uelin puſillis eſt, ut muſcis, et apibus:

quippe quæ diu in humore ſupernatãt, niſi frigidus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index