Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 360 > >|
1ſcientiæ principia, à viris etiam eruditis eſſe receptos.
Quandò, inquam, hæc ſubiicis, nemo profectò fa­
cilè hæreat, qum ipſe, expertus, illa videris, quæ
neque Galileus, neque alij viderunt.
XX. Quod meattinet; cùm lapidem video ex vna,
ex duabus, ex tribus, ex quatuor orgyiis cadentem in
terram; agnoſco quidem eſſe ictum, atque idcircò
impetum, velocitatem que maiorem ex duabus orgyiis,
quàm ex vna, ex tribus, quàm ex duabus, ex quatuor
quàm ex tribus; verùm eſſe duplò præcisè maiorem
ex duabus, quàm ex vna, triplò ex tribus, quadruplò
ex quatuor, nulla penitùs ratione agnoſco.
Neque
enim poſſum id diſpicere ex cauitate in terram facta,
aut penetratione in ipſam; quoniam neque lapis du­
plò profundiùs cauat, penetratque ex dupla altitudine,
aut triplò ex tripla; neque cognitus eſt aut gradus
reſiſtentiæ, quo talis terra obnititur; aut progreſſus,
quo creſcit reſiſtentia, dum quò inferiùs tenditur,
eò partes terræ minùs ſeu deorſum, ſeu in latera ce­
dere, compelli, ac ſubire poſſunt: vt habita proinde
ratione huius reſiſtentiæ, colligere valeam id, quod
ad duplam penetrationem ex altitudine dupla dceſt,
non aliunde eſſe, quàm ex huiuſmodi reſiſtentia.
Sic
cùm video fiſtucam in palum delapſam ex ſimplici,
dupla, aut tripla altitudine: quandoquidem neque
video palum defigi profundiùs in terram, duplo qui­
dem ex dupla, aut triplò ex tripla altitudine; neque
perſpectum habeo quo gradu, in qualibet profundi­
tatis parte ipſi vrgenti reſiſtatur; aduerto quidem
maiorem ictum, maioremque impetum, ac veloci-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index