Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 355 > >|
1
93
Tex. 26. (Et hi quidem infinitum eſſe par; hoc enim compræhenſura, &
ab impari terminatum tribuit ijs, quæ ſunt, infinitatem.
ſignum autem
huius
id eſſe, quod contingit in numeris, circumpoſitis enim Gnomoni­
bus
circa vnum, & ſeorſum, aliquando quidem ſemper aliam fieri ſpe­
ciem, aliquando autem vnam) vt melius percipiantur ea, quæ ſequuntur, lege
prius, quæ in cap. de Motu in poſt prædicamentis ſcripſi de Gnomone, ad
ſimilitudinem enim Gnomonis illius Geometrici, inueniuntur etiam in nu­
meris Gnomones Arithmetici.
Pythagorici enim (à quibus iſta mutuatus
eſt Ariſt. numeros impares ſolos appellabant Gnomones, quod in for­
mam normæ æquilateræ, ſiue Gnomonis conſtitui poſſint, vt patet in his
37[Figure 37]
nimirum in ternario, quinario, ſeptenario, & ſic de
reliquis imparibus.
pares autem numeri, quia ne­
queunt in figuram normæ æquilateræ diſponi, cum
non habeant vnitatem pro angulo, & paria poſtea la­
tera, vt oportet, non merentur appellari Gnomones, vt quaternarius, ſi di­
ſponatur ſic 38[Figure 38] non refert Gnomonem, quia lateribus inęqualibus con­
ſtat; neque ſi hoc modo 39[Figure 39] quia deeſt huic figuræ angularis vnitas, quæ
illi
neceſſaria eſt.
Pythagorici igitur dicebant, numerum parem ideò eſſe
infinitum ipſum, quia videbant ipſum eſſe cauſam perpetuæ diuiſionis, cum
quælibet res quanta ſit diuiſibilis bifariam, ideſt in duo ſecundum numerum
parem, & ſubdiuiſibilis poſtea bifariam, & ſic in infinitum, vt de linea pro­
blematicè probatur in 10. primi Elem. quamuis theorematicè ſit axioma.
hunc porrò numerum parem dicebant terminatum eſſe ab impari, quia ori­
tur ex diuiſione cuiuſuis rei, quæ vna ſit, ſumentes vnitatem pro impari.
ſignum præterea huius finitatis ab impari, & infinitatis à pari numero pro­
cedentis, aiunt eſſe Gnomones, numeros ſcilicet impares: Gnomones enim,
ideſt impares numeri vnitati additi, producunt eandem perpetuò numero­
rum formam, videlicet quadratum: at verò è contrariò numeri pares vni­
tati additi, conflant perpetuò varias numerorum formas: quapropter vi­
dentur
numeri impares eſſe finitatis cauſa; ſicut pares ex aduersò infinitatis
principium.
quæ vt melius intelligas, declaranda eſt 26. propoſ. 7. Arith­
metices lordani, vbi iſtud idem demonſtrat, quæ eſt hæc.
ſit vnitas, & ſuo or­
dine ſequantur impares, vt in ſequenti hac ſerie apparet 1. 3. 5. 7. 9. & c.
40[Figure 40]
ſi igitur vnitati addatur ternarius in Gnomo­
nis modum, vt vides in prima figura, produ­
cetur quaternarius numerus, qui eſt numerus
quadratus (quid ſit quadratus numerus expli­
caui in Logicis tex. 9. primi Poſter.) etſi huic
quaternario addatur ſequens impar, qui eſt
quinarius
in modum Gnomonis, vt in ſecunda
figura, ſit numerus nouenarius, qui pariter eſt quadratus.
etſi huic ſimiliter
addatur
ſequens impar, nimirum ſeptenarius, conflabitur ſedenarius, qui
numerus pariter quadratus eſt, vt in tertia figura, & hoc modo, ſi in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index