Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
[51.] *THYRSUS GONZALEZ* PRÆPOSITUS GENERALIS SOCIETATIS JESU.
[52.] AD *LECTOREM.*
[53.] *INDEX* *DISSER TATIONUM.* DISSERTATIO I. De Montibus Flammiferis. DISSERTATIO II. De Ignibus Aëris. DISSERTATIO III. De Calore Viventium. DISSERTATIO IV. An Igneæ ſint Brutorum Animæ. DISSERTATIO V. De Cometis. DISSERTATIO VI. De Ignibus Cæleſtibus. DISSERTATIO VII. De Empyreo.
[54.] DISSERTATIO PRIMA. De Montibus Flammiferis.
[55.] DISSER TATIO SECUNDA. De Ignibus Aeris.
[56.] *DISSERTATIO TERTIA.* *De Calore Viventium.*
[57.] *DISSERTATIO QUARTA.* An Igneæ ſint brutorum animæ.
[58.] DISSERTATIO QUINTA. De Cometis.
[59.] DISSERTATIO SEXTA. *De ignibus Cœleſtibus.*
[60.] DISSERTATIO SEPTIMA. De Empyreo.
[61.] FINIS.
[62.] *INDEX* *RERUM PR ÆCIPUARUM.* A
< >
page |< < (62) of 672 > >|
Mauroc. Vt ab hoc poſtremo, quod quaſi παρέργον additur
præſenti
quæſtioni, non eſt mirum lancem vacuam ſubdito car-
bone
ignito deſcendere, &
illo ſupernſe4; admoto attolli, ſi illud,
quod
apud omnes extrà controuerſiam eſt, admittamus, videli-
cet
aërem vi caloris rarum fieri:
Si igitur ab ardente prunâ aër
infra
lancem fit rarus, ac propterea leuior, quàm aër oppoſitæ
lanci
ſubiectus, vtique lanx magis ſupra illum grauitat;
idcirco
deſcendit
.
Contra verò aër intrà lancis labra comprehenſus ex
calore
admoti carbonis rareſcit, adeòque moles ex lancis me-
tallo
&
aëre raro compoſita, fit in ſpecie leuior ac priùs, pro-
inde
leuior quàm oppoſita lanx;
ideò à grauiore attollitur.
Quod verò ſpectat ad virgulas illas cœteroqui æquales, diſ-
pares
tantùm ratione caloris &
frigoris, dicam grauiorem appa-
rere
frigidam virgulam, quia aër intrâ eiuſdem poros &
lancis
labra
comprehenſus non eſt æquè rarus, ac aër implens poros
virgulæ
ignitæ, cuius calore rareſcit etiam aër, qui lancis labris
continetur
:
ſtatim igitur ac admotâ prunâ rareſcit aër circa &
intrà
frigidam virgulam, fit etiam leuior, &
moles ex hoc aëre
raro
&
chalybe compoſita fit ſecundùm ſpeciem leuior, ac pro-
inde
vtraque virgula in æquilibrio conſiſtit.
At in experimento
Boylæo
lamina cuprea, aut argentea, non tantùm calefacta eſt,
&
ignita, ſed diuturnitate temporis, hoc eſt duarum horarum
ſpatio
, congeſti ſunt intrà eius poros igniculi;
excluſo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index