Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
61 24
62 25
63 26
64 27
65 28
66 29
67 30
68 31
69 32
70 33
71 34
72 35
73 36
74 37
75 38
76 39
77 40
78 41
79 42
80 43
81 44
82 45
83 46
84 47
85 48
86 49
87 50
88 51
89 52
90 53
< >
page |< < (37) of 525 > >|
7437Ioan. de Sacro Boſco. ſedem, aquam vero terræ ſimiliorem eſſe, quàm aerem; cum aer prorſus terræ
aduerſetur
, in nullaq́ue qualitate cum ipſa conueniat, aqua vero in frigidita-
te
concordet cum terra, non immerito aquam ſupra terram immediate collo-
cauit
natura.
Eadem ratione ſupra aquam commode aerem ponemus, cum
conueniat
cum aqua in humiditate, ignis uero in nulla qualitate aquæſit ſimi-
lis
, ſed ei omnino ſit contrarius.
Supra aerem denique ignem haud iniuria cõ-
ſtituemus
;
cum in caliditate conueniat cum aere. Accedit ad hoc, quòd cum
ignis
, &
aqua, ſimiliter aer, & terra, ſint contraria, quia prorſus contrarias obti-
nent
qualitates, immediate poſita eſſe nequeunt;
Idcirco natura ſolertiſſima
media
elementa interpoſuit, quæ in qualitatibus cum utroque contrariorum
cõmunicant
, aerem uidelicet inter ignem &
aquam; aquam vero inter terram
&
aerem; Atque hac ratione ſymbolizantia inter ſe exiſtunt elementa. Quòd
ſi
quis petat, cur potius aqua ſit terram immediate ſecuta, &
non potius ignis;
deinde aer, & poſtremo aqua, cum hoc etiam ordine ſeruentur dictæ conueniẽ
tiæ
elementorum in qualitatibus, quoniam ſemper media elementa contrarijs
ſunt
interpoſita:
Reſpondendum eſt, duplici id ratione eſſe factum. Primo qui-
dem
, quoniam cum uideamus terram omnium grauiſſimam infimum poſſediſſe
locum
, naturalis ratio exigere uidetur, vt ignis omnium leuiſſimus ſupremum
occupet
locum:
quare non immediate cum ſubſequiterram decebat: Secundo
vero
, quoniam cum aqua ſit labilis admodum, &
fluxibilis, non poteſt conſiſte-
re
, niſi duro alicui corpori innitatur, qualis eſt terra:
Iure igitur optimo aqua
ſupra
terram immediate eſt collocata.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index