Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
71
71 (34)
72
72 (35)
73
73 (36)
74
74 (37)
75
75 (38)
76
76 (39)
77
77 (40)
78
78 (41)
79
79 (42)
80
80 (43)
< >
page |< < (37) of 525 > >|
7437Ioan. de Sacro Boſco. ſedem, aquam vero terræ ſimiliorem eſſe, quàm aerem; cum aer prorſus terræ
aduerſetur, in nullaq́ue qualitate cum ipſa conueniat, aqua vero in frigidita-
te concordet cum terra, non immerito aquam ſupra terram immediate collo-
cauit natura.
Eadem ratione ſupra aquam commode aerem ponemus, cum
conueniat cum aqua in humiditate, ignis uero in nulla qualitate aquæſit ſimi-
lis, ſed ei omnino ſit contrarius.
Supra aerem denique ignem haud iniuria cõ-
ſtituemus;
cum in caliditate conueniat cum aere. Accedit ad hoc, quòd cum
ignis, &
aqua, ſimiliter aer, & terra, ſint contraria, quia prorſus contrarias obti-
nent qualitates, immediate poſita eſſe nequeunt;
Idcirco natura ſolertiſſima
media elementa interpoſuit, quæ in qualitatibus cum utroque contrariorum
cõmunicant, aerem uidelicet inter ignem &
aquam; aquam vero inter terram
&
aerem; Atque hac ratione ſymbolizantia inter ſe exiſtunt elementa. Quòd
ſi quis petat, cur potius aqua ſit terram immediate ſecuta, &
non potius ignis;
deinde aer, & poſtremo aqua, cum hoc etiam ordine ſeruentur dictæ conueniẽ
tiæ elementorum in qualitatibus, quoniam ſemper media elementa contrarijs
ſunt interpoſita:
Reſpondendum eſt, duplici id ratione eſſe factum. Primo qui-
dem, quoniam cum uideamus terram omnium grauiſſimam infimum poſſediſſe
locum, naturalis ratio exigere uidetur, vt ignis omnium leuiſſimus ſupremum
occupet locum:
quare non immediate cum ſubſequiterram decebat: Secundo
vero, quoniam cum aqua ſit labilis admodum, &
fluxibilis, non poteſt conſiſte-
re, niſi duro alicui corpori innitatur, qualis eſt terra:
Iure igitur optimo aqua
ſupra terram immediate eſt collocata.
Tertio ex ſenſu atque experimento. Videmus namque quotidie ignẽ
11Ordo ele-
mentorum
colligitur
ab experiẽ-
tia.
ſupra terram, aquam, &
aerem ferri naturaliter, cum ſemper pyramidem conſti
tuat eius figura;
Quare locus eius naturalis ſupra omnia hæc eſſe debet. Vi-
demus etiam aerem naturaliter ſupra terram, &
aquam aſcendere, ut pater in
terræ motu.
Fit enim terræ motus ob vehementiam aeris incluſi in uiſceribus
terræ, conantisq́ue ſupra terram, &
aquam in ſuum locum aſcendere. Hoc
etiam conſtat in ampullis aeris in aqua ſurſum ſcaturientibus, ut uidere eſt in
paludibus, ſi quis baculum fundo infigat.
Ratio igitur exigit, ut aer ſupra
terram, &
aquam, ac ſub igne collocetur. Videmus tandem aquam in aere poſi
tam deſcendere, &
terram in aqua collocatam deorſum quoque tendere. Qua
propter non ſine ratione naturalis locus aquæ ſub aere, &
terræ ſub aqua eſſe
concludetur.
Svnt tamen nonnulli, inter quoseſt Cardanus, qui negant ſuper aerem
22Cardanus
negat ele-
mentum
ignis ſub
cõcauo Lu
nę eſſe.
exiſtere ignem, eo quod minime à nobis cernatur:
immo, inquiunt, ſi ibi eſſet,
combureret hæc inferiora.
Itaque hi non concedunt ignem alium elementa-
rem, præter hunc inferiorem, quo nos utimur.
Verum id negotij philoſophis
relinquamus:
Hoc ſatis erit nunc noſſe, multo probabiliorem, & magis commu-
nem eſſe ſententiam eorum, qui cum Ariſtotele ignem ſub concauo Lunæ, tan-
quam in ſuo loco naturali, ſtaruunt:
Quod autem non cernatur, prouenit ex
nimia eius raritate;
quoniam enim admodum purus eſt, & in materia rariori,
quàm aer, ideo conſpici non poteſt;
immo aer ipſe, qui denſior eſt, uideri mini
me poteſt:
Quòd uero hæc inferiora non comburat, ex eadem raritate accidit:
Ignis enim in rariſſima materia exiſtens non poteſt habere tantam comburen-
33Aer in tres
regiones di
ſtribuitur à
philoſophis
di vim;
fouet tamen mirum in modum ſuo calore hæcinferiora.
De Figuris porro horum elementorum poſtea eſt ſermo futurus: Nunc ve
ro id tantum annotatione dignum eſt, aerem à philoſophis in tresregiones

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index