Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (62) of 89 > >|
7462PROMOTVS reliquas partes quæ deſunt ad 24, explent argento & ære, ſumendo
ex vtroque metallo partes æquales in grauitate:
atque bis rite interſe
permixtis componunt aurum deſideratæ qualitatis:
eamque deno-
minant à partibus auri puri in mixtione aſumptis.
Et quoniam.
non prodiret tale prorſus quale facere intendunt, ſed paulo perfe-
ctius;
propterea quod auri quidem partes in mixtione maneant, ex
argento vero &
ære ali quid deper datur, ſolent Aurifices tanto plus
miſcere argenti &
æris quantum perdi poſſe deprebenderunt.
V erum nostra intentio non est omnia quæ ad eiuſmodi mixtiones
pertinent boc loco exponere;
ſed illud tantum vt receptum apud om-
nes ad ferre voluimus, ex quo manifeste constat, quæ metallorum
mixtio in ſingulis qualitatum generibus statuatur:
quæquidem eſt
illa quam adduximus nempe in auro 23, partium, partes 23, eſſe
auripuri, &
reliquam quæ deest ad 24, partes conſtare dimidia
parte argenti, &
dimidia æris in grauitate. In auro vero 22, par-
tium, auri eſſe 22, argenti vnam, &
æris vnam, ſic entm iterum
fumma omnium partium est 24, eademque est ratio de reliquis ita
vt numerus partium auri, ſemper denominet qualitatem auri, &

vna medietas reliquarum partium, quæ partibus auri deſunt ad
complendas partes 24, ſit argenti, &
reliqua medietas ſit æris. bæc
enim ſatis est ſuppoſuiſſe, ad nouum illud artificium, quo paulo poſt
inuestig aturi ſumus auri qualitatem ex ſola grauitate quam habet
in aere &
aqua, eamque qualitatem duplici via inuestigabimus,
vna per calculum, per tabellam altera:
& quia ad calculum ſpe-
ctant ea, quæ ſuperius inuenimus de grauitate metallorum bucre-
ferenda cenſuimus quæ bic ſunt neceſſaria, cuiuſmodi ſunt auri,
argenti, atque æris grauitas, quam obtinent in aere, &
aqua, quæ
quidem ita ſe babet vt ſequitur.
Auri puri grauitas, quæ in aere eſt 19, erit in aqua 18.
Argenti grauitas, quæ in aere eſt 31, erit in aqua 28.
Aeris grauitas, quæ in aere est 9, erit in aqua 8.
Item.
Aurum ad aquam ſe babet in grauitate vt 19, ad I.
Argentum ad aquam ſe babet in grauitate vt 31, ad 3.
Aes ad aquam ſe babet in grauitate vt 9, ad 1.
Ex quibus clariſſime colligitur, ſi aliquod corpus mistum con-
stet partibus æqualibus argenti, &
aeris in grauitate, quantam
grauitatem babeat in aqua.
& quæ ſit ratio in grauitate ipſius mi-
sti ad aquam ſi enim grauitas aeris in aere ſit 9, eius grauitas in
aquaerit 8, &
ſi grauitas argenti in aere ſit quoque 9, erit eius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index