Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſophiam diuinam, & ſapientiam. Nam quid ad perſpicuitatem ſubiecti pertinet, notiſsimum eſt,

quippe
ens quod ab omnibus noſcitur, nihil ſeipſo notius habet.
Idem quoque ſimplicius quàm
ſubiecta
cęterarum facultatum; cum ſit ens vniuersè ad nullam certam rem applicatum ſine ap­
poſitione
aliqua: quod verò ſubiicitur cæteris ſit aut ens mobile, aut quantum.
Prætereà diuina
philoſophia
cauſsis vtitur, atque illis omnium primis, vnde cætera omnia impetrarunt quòd
ſint
; itaque ſunt omnium maximè.
eæque ſicut omnium primæ natura, ſic etiam natura no­
tiſsimæ
: idcirco eſt maximè ſcientia & ob id maximè docere poteſt.
eadem quoque, cùm ſum­
mum
finem ſpectet cęteris præferenda, quòd ad eas ſe habet vt Architecton, reliquas vt mini­
ſtras
reſpiciens, quod olim à nobis expoſitum eſt.
nec parcat dicto; ſed omnibus pręcipiat, &
cęteras
regat, quo facilius perducantur in contemplationem primi entis, vnde etiam prima phi­
loſophia
nominatur.
Siquo ipſi deeſt conditio perſpicuitatis, illa eſt, quia non accipit nota no­
bis
ſed natura nota.
Quapropter etſi ordine naturæ ſuperat reliquas ſcientias ordine tamen do­
ctrinæ
poſtponenda eſt.
Phyſicę proxima ſenſui perſequitur & familiaria nobis, ſed illa poſte­
riora
natura ſunt: neque enim de primo fine ſermonem facere poteſt, ſolumque illi ipſum at­
tingere
ſufficit, nihil habens quod de eo diligenter tractare poſsit.
Itaque non prima philoſo­
phia
; ſed ſecunda iure optimo cenſetur.
At verò proximè pendet à prima, vt niſi hęc ſit, naturalis

prima
& ſola reputari deberet, quemadmodum eam illi perhibebant, qui vltra ens ſenſile nullum
aliud
noſſent, & mathematicen ſcientiæ nomine non dignarentur.
a Nos quid de mathematicis

decernendum
ſit poſteà videbimus.
Interim illud ſilentio non videtur inuoluendum, vtpotè,
non
alienum à conſilio noſtro, Sit'ne futura prima phyſice, ſi diuina tollatur.
id aſſerit Ariſtote­
les
.
Scotiſtę cauſſam afferunt; quia ſola philoſophia naturalis de ſubſtantia differeret, quę prima
eſt
omnium entium.
ſiquidem ſublata ſubſtantia quæ ſecreta eſt à materia, abſtractionis ratio de
medio
tolleretur in qua poſita eſt prima philoſophia: ſuperſtes enim foret ſola ſubſtantia na­
turalis
quæ abſtrahi non poteſt.
Alij contrà etſi phyſicen primam eſſe fatentur, diuina ſublata
philoſophia
, rationem tamen Scotiſtarum non recipiunt & primam non origine phyſicen eſſe
futuram
defendunt, ſed dignitate ſolùm atque præſtantia.
Nam contra id quod accipiunt Sco­
tiſtæ
, nullam rationem abſtractionis ſupereſſe, opponunt multa.
Tùm quia ſuperſtes eſſet aliqua
vis
abſtractionis quæ ad res naturales & mathematicas generatim pertineret, cuius explicatio fo­
ret
muneris primi philoſophi.
Tùm etiam quia multa ſuperſunt à primo philoſopho conſide­
randa
quæ abſtractione illa non continentur quam Deo mentibusque.
ſeparatis attribuimus. Non

igitur
erit origine prior ſcientia naturalis; ſed ſi fortè, præſtantior.
& certè ita erit, inquiunt, quia
ſola
ſpectabit ſubſtantiam ſimpliciter: cùm cęteroqui mathematicæ quantum conſiderent.
Quòd
ſi
videatur item requiri tractatio communium illorum attributorum & vt ſolet dici, tranſcenden­
tium
, adhuc philoſophia naturalis erit natura præponenda, quia cùm pauca admodum ea ſint
quæ
abſtrahi queant, ſcientiam ſeparatam non efficient, ſed vt partes vni ex his ſcientiis adiun­
gentur
.
& ſicut in mathematicis aliqua, tametſi magnitudini numeroque. conuenientia communi­
ter
, non idcirco ſeorſum tractantur, ſed vel in geometria, vel in arithmetica traduntur, idem quo­
que
iudicium de naturali ſcientia fiet.
Quantum ſanè attinet ad Scotiſtas, hæc aduerſus illos for­
taſſe
plurimum valent, contra nos non item qui ens non vniuocum ponimus, quique numerum
& magnitudinem vniuocè volumus eſſe quantitates & planè nouimus Euclideum progreſſum
ab
Ariſtotele notatum, qui non vniuersè concluderet, b cùm tamen ratio vniuersè concludendi

ſuppeteret
; & ab Alexandro deſignationes illas pſeudographos habitas.
c Nec id prohiberet,

quominus
eſſet alia ſcientia ad quam earum rerum tractatio pertineret, tametſi paucæ forent,
quia
ſcientiæ non ex rerum magnitudine, ſed fine, vſu, & modo diſtinguuntur: nec tollit quomi­
nus
ſit ars ludendi ſcacchis à cęteris ſeparata, quamuis paucis admodum verbis comprehendatur.

Sed
hoc miſſo ſpectemus argumenta oppoſita.
Profectò niſi ſit aliqua ſubſtantia ſeparata, neſcio
futura
'ne ſit aliqua ſcientia de communibus rei naturali & mathematicæ, quia reipſa eadem eſt
magnitudo
naturalis: nec vlla communis ſcientia neceſſaria foret.
Ac ſi rectè rem animaduertas,
omnis
tranſcendentia (ſic enim notionem nouam nouo nomine appellare mihi liceat) naſcitur
ex
affinitate & pendentia quæ inter ſubſtantias naturales & ſeparatas intercedit.
his ergo ſubſtan­
tiis
de medio ſublatis pendentia, & ſubinde tranſcendentis ratio tolleretur.
Adde quòd ſiqua fo­
ret
ſcientia de traſcendentibus illis eſſet natura poſterior, vt oſtendemus qua de illorum vi diſſe­
retur
, aut ad ſummum prior ſecundum rationem.
itaque adhuc phyſica & origine & natura an­
teiret
.
Ergo ſi ſubſtantiæ ſeparatæ non eſſent; nec philoſophia diuina; prima omnium foret na­
turalis
.
Mathematicæ cùm ex notis nobis, & natura ſimul efficiant id quod cupiunt, ſic cęteris
demonſtrationis
perſpicuitate præponentur, nam vis rerum quas ipſæ tractant, non eſt admodum
nobilis
; quippe quòd ſint accidentia, ideſt habeat rationem ſubſtantiæ quatenus ſubiicitur, & de­
terminatur
quanto; eaque.
conſiderentur longè ſecus atque in natura exiſtant; vſque adeò vt non­
nullis
non naturæ, ſed mentis opera eſſe credatur.
Attamen nonnullarum rerum ingenium tale

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index