Clavius, Christoph, Geometria practica

List of thumbnails

< >
81
81 (51)
82
82 (52)
83
83 (53)
84
84 (54)
85
85 (55)
86
86 (56)
87
87 (57)
88
88 (58)
89
89 (59)
90
90 (60)
< >
page |< < (44) of 450 > >|
7444GEOMETR. PRACT. ſumatur in inſtrumento interuallum inter 10. & 10. æquale, erit interuallum in-
ter 100.
& 100. datæ particulæ decuplum.
15. Iam vero ſi viciſsim ex qualibet parte rectæ A B, auferendæ ſint quot-
11Quo modo ex
data linea au-
ferendæ ſint
quotcunque
part{es} decim æ
velaliæ part{es}.
cunque decimæ partes vnius, diuidendum erit ſegmentum continens numerum
partium decimarum in 10.
pattes æquales. Nam vna pars decima huius ſegmen-
ti continebit decimas partes quæſitas.
Vt ſi cupiat quis {7/10}, diuidendum erit
ſegmentum rectæ A B, includens 7.
partes, in 10. particulas. Quælibet namq;
harum comprehendet {7/10}. vnius partis rectæ A B. Eademq; ratio eſt de cæteris.
Sed commodius hunc vſum nobis præſtabit inſtrumentum partium ſupra con-
4343[Handwritten note 43] ſtructum.
Eius enim beneficio ex quauis recta abſcindemus non ſolum quot-
cunque decimas, ſed etiam centeſimas, decimas nonas, nonageſimas octauas,
&
ſic deinceps, vſque ad dimidiatam partem. Nam ſi velimus {3/100}. alicuius
lineæ, capiemus ei lineæ interuallum inter 100.
& 100. æquale. Circinus nam-
que extenſus inter 3.
& 3. dabit {3/100}. quæſitas. Ita quo que circini pedes inter
50.
& 50. dabunt {50/100}. id eſt, {1/2}. Rurſus pedes circini inter 20, & 20. dabunt
{20/100}.
hoc eſt, {1/5}. & ſic de cæteris, vt fuſius in vſu prædicti inſtrumenti partium
cap.
1. expoſuimus.
PROBLEMATA VARIA TRIANGV-
lorum rectilineorum.
Capvt III.
TERTIO loco præmiſſuros nos polliciti ſumus varia problema-
ta triangulorum rectilineorum, vt &
latera eorum atque anguli
ex quibuſdam datis, &
cognitis promptè, atque expeditè, cum id
res poſtulauerit, poſsint erui:
quod hoc tertio capite exequemur.
Prioriautem loco de triangulis rectangulis: poſteriori vero de ob-
liquangulis agemus.
In margine porrò adſcripſimus propoſitiones noſtri
tractatus triangulorum rectilineorum, in Theodoſio noſtro editi, in quibus
problemata hæc demonſtrantur, vt ſtudioſi intelligant, vnde eorum demon-
ſtrationes, quando libuerit, petere debeant.
TRIANGVLORVM RECTILINEORVM RECTAN-
gulorum problemata.
I. PROPORTIONES LATERVM
Ex datis omnibus angulis cuiuſuis trianguli patefacere.
221. Triang. re-
ctil.
Singulis laterib{us} adſcribantur ſin{us} angulorum oppoſitorum. Latera enim eaſ-
dem proportion{es} habent, quæ inter ſin{us} angulorum laterib{us} oppoſitorum reperiuntur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index