Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
PROP. XXXI.
Diuiſio quæ effici poteſt à compresſione inſtrumenti non acu­
ti, veluti eſt malleus, paritèr ad cunei actionem
reducitur.
QVandoquidem particulę corporis à malleo con­
preſſæ
inſinuantur directè, promouenturque
intra alias collaterales particulas, & quia in­
ſinuatio prædictarum partium effici non poteſt niſi
collaterales particulæ non contuſæ locali motu late­
rali tranſportentur, hinc fit, quòd particulæ illæ con­
preſſæ
immediatè actionem cunei referant: malleus
verò ſit inſtrumentalis cauſa mediata, ſeù potiùs vir­
tus impellens particulas compreſſas, cuneos refe­
rentes.
PROP. XXXII.
Veſica arena, vel aqua repleta vndique, & in omni­
bus partibus eius ab innumeris cuneis compreſſaneque
ſcindi, neque flecti, neque figuram commu­
tare poteſt.
SVpponatur modò veſica ABCD, quæ repleatur
aqua, vel hydrargyro, aut arena, vel globulis
cryſtallinis minutiſſimis, tunc ſi huiuſmodi veſica à
pauimento RS fulciatur, atque ei ſuperponatur acies
ſecuris, vel nouaculæ I, procùl dubio, aut veſicą
ſcindetur, aut ſaltèm fluidum, ſiue arena contentą

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index