Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 158 > >|
1terit, quæ motus initium in lapide faciat. Concipe
denique
reſtitui aërem ſimùl cum effluuio; & per­
uidebis
lapidem poſſe adhûc à quieſcendo deſiſte­
re
, ac verſus Terram allici, quòd tametſi aër inferior
(ſeu qui ſub ipſo) nonnihil reſiſtat, propter qualem­
cúmque
corpulentiam; nihilo minùs vis attractrix tan­
ta
eſſe valeat, quæ & ciendo lapidi, & ſuperandæ
aëris
reſiſtentiæ ſufficiat.
Igitur cauſa hæc attrahens
habere
poteſt vnde id ſuppleat, quod viſum eſt im­
pellenti
deeſſe.
Secundò, ſi id repetas, quod di­
ctum
eſt de lapide in ſpatiis illis imaginariis, ſeu in
inani
conſtituto; concipis iam, ſi cauſa quæpiam le­
uiculo
ictu eum pellat, fore vt moueatur æquabili
planè
, ac perpetuo motu, niſi obex occurrerit.
Concipe deinde, cùm ita mouetur, pelli ictu con­
ſimili
; tunc quia motus præcedens non deſtruetur,
coïbunt
duo motus in vnum, qui ſit priore velocior
duplò
, quique pari modo ſit futurus ex ſe æquabi­
lis
, atque perpetuus.
Concipe rurſùs pelli tertio, &
conſimili
ictu; tunc quia prior motus ex duobus
quaſi
gradibus compoſitus perſeuerabit, fiet coa­
litio
noui motus ſeu gradus; ſiue erit deinceps mo­
tus
, qui ſit triplò velocior primo.
Concipe poſteà
pelli
quarto, pelli quinto, & aliis; agnoſceſque fore,
vt
velocitas tantùm, ac tandiu incrementum accipiat,
quantùm
, & quandiù ictus repetentur.
Niſi facilè d
concipias
, conſtitue exquiſitum globum ſupra ex­
quiſitam
, libellatámque planitiem, & leui primum
ictu
eum impelle; deprehendes moueri ipſum peni­
tùs
æquabiliter.
Impelle alio pari ictu; deprehendes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index