Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 252 > >|
1b
lus a b g, & extremum b
feratur ad d, perueniet ſa­
ne aliquando ad g.
[Si igi­
tur ferebatur in ratione
quam habet b e ad e g, fe­
rebatur ſecundum diame­
trum b g: At nunc cum in
nulla ratione feratur, ſe­
cundum peripheriam b e g
feretur.]
COMMENTARIVS.
Qvod vero recta.] Quia ſuperioris ſyllogiſmi aſſumptio aſſu­
mebat Radium duabus ſimul ferri lationibus, id ipſum hîc breui­
ter, ideo valde obſcurè confirmatur.
Confirmatio apertior ſic erit.
Radius deſcribens circulum vna tantum latione fertur, aut pluri­
bus: non vna tantum, quia ad vnam tantum loci differentiam,
cum ſit quid ſimplicißimum, ferretur ( probat enim hoc Ariſtoteles
cap. 2. lib. 1. de Cœlo ) Quinetiam ſi ſic.
Idem radius à diametro cir­
12[Figure 12]
culi digrediens in tranſitu ab vna ſemidia­
metro ad alteram numquam conſequeretur
cum ſitum, per quem ipſi à centro perpen­
dicularis eſſet.
Conſequitur autem vt cum
eſt in L g diagrammatis hic deſcri­
pti.
Non igitur vna latione tantum fer­
tur: fertur ergo pluribus.
Et quidem vna, vt
antrorſum: qua qua ſi diffunditur, & abſce­
dit foras, vt b verſus E in hoc diagrammate: altera vt retror­
13[Figure 13]
ſum verſus centrum: qua retrahitur, ne euage­
tur longius, quam æqualitas diſtantiæ vndi­
que à centro ſeruandæ permittit, vt idem b
verſus L. Vtraque autem hæc latio quanta ſit
menſuratur lineis rectis, quarum altera in poſte­
riore diagrammate eſt ſinus rectus g e, altera
verò eſt ſinus verſus b g.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index