Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 203 > >|
1
Protheoria II.
PROTHEORIA
SECVNDA.
De vi Expulſiva propter corporum impe­
netrabilitatem; ſeu de ſecundo Machinarum Hy­
dropnevmaticarum principio.
§. I.
Omnia Vniverſi corpora ſunt inter ſe
contigua.
COrpora omnia, quæ DEVS Optimus Maximus

in prima rerum conditione intra præſtitutum in Vni­
verſi ambitu concluſit locum, Cœlum dico, Elemen­
ta, & Mixta, tali ſunt ordine diſpoſita, ut multi, nec
vulgares Philoſophi, exiſtiment, motum localem in Mundo non
futurum ullum, niſi aut concedatur diſperſum per omnia vacuum
(quale vidimus invehere Heronem, alioſque nonnullos) aut
corporum mutua penetratio, aut rerum omnium commotio,
atque permixtio.
Audi Epicurum apud Diogenem Laêrtium
lib. 10. in Epiſtola ad Herodotum, ubi ait.
Εἰ δὲ μὴ ἠ̄ν ὁ καὶ χενὸς, καὶ
χώαν, καὶ ἀναφ φύσιν ὀνομάξομεν, χ ἄν εἰ̄χε τὰ σώματα ὅπν δὲ δἰ
εχινεῑτο, χαάπε φάινετω χινμενα Niſi verò id eſſet quoque, quod &
inane, ſeu vacuum, & regionem, ſeu ſpatium, ac locum & intacti­
lem ſive in corpoream naturam vocamus; non haberent corpora ne­
que ubi eſſent, neque quà motus ſuos obirent; cùm moveri ea quidem
manifeſtum ſit.
Corpora o­
mnia Vni­
verſi conti­
gua inter ſe.
Hanc autem, quam petitam ex motu rationem inſinuat

ſolummodò Epicurus, deducunt manifeſtiùs Democritus atque
Leucippus (quos ſecutus eſt Epicurus) apud Ariſtotelem lib. 4.
Phyſ. tex. 6. (ubi etiam alteram de corporum penetratione ur­
gent) his verbis γὰ ἂν δοχόιη εἴναι εἰ μ χενὸν. τὸ γά πλες ἀδύνα­
τον εἴναι δέξα, &c.
Non videtur quippe eſſe motus, niſi ſit inane.
Quod enim plenum eſt, admittere in ſe mobile non poteſt.
Nam ſi ad-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index