Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Page concordance

< >
Scan Original
71 61
72 62
73 63
74 64
75 65
76 66
77 67
78 68
79 69
80 70
81 71
82 72
83 73
84 74
85 75
86 76
87 77
88 78
89 79
90 80
91 81
92 82
93 83
94 84
95 85
96 86
97 87
98 88
99 89
100 90
< >
page |< < (64) of 214 > >|
7464CAPVT IV. gnum natans in fiſtula H, et nouus motus, ſacta uaporum
condenſatione, producatur.
Quandoquidem tamen,
et utplurimum, exhalatio ſatis ualida eſt, ut motus
continuus efficiatur, et intra minutum temporis 12, 16
et quandoque 20.
pulſus contingant, quibus ſemper h 2.
alterum et externum extremum librilis magni, agitat
antliam cuius diameter 8, 9, 12 pollicum eſt, et mo-
tus emboli in antlia intra perpendiculum 7 pedum
continetur.
R. Regula, quae libramentum paruum nominatur,
cuius finiſtrum extremum ſuper clauo quieſcit, et de-
xtrum cum inceptore 7 copulatur, huius inferiori par-
ti adhaeret regula altera 11, habens infra inciſuram 2.
hae duae regulae cum perpendiculo inceptoris, ſur-
gunt et cadunt ſimul, prout motus ligni in H natan-
tis, cum trunco ſuo iubet, et ſeruiunt aperiendo et
claudendo epiſtomio iniectionis N.
uid. lit. H. et Q.
S. Patella quae redundantem in altera X aquam
recipit et in ahenum deducit.
T. Fiſtula deducens a cylindro aquas iniectas, per
fiſtulam, cuius ualuula in uas Y aqua plenum im-
merſa eſt.
V. Fiſtula deducens ſuperfluas ab embolo aquas,
quando ſummum cylindri attingit.
W. Fiſtula, quae aquam ſuper ualuulam X ducit,
epiſtomio in fine munita,
X. Valuula per quam uapor eiicit ex cylindro ae-
rem, qui cum aqua iniecta in eundem ſeſe inſinuauit.
Y. Valuula uiam faciens aquae in cylindrum inie-
ctae, et impediens aerem, ne in eum aſſurgat, quando
ibi uacuum condenſatione ſpatium producitur.
Z. Epiſtomium permittens, ut aquae ex ciſterna g
in embolum illabatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index