Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
< >
page |< < of 303 > >|
1ſuſpenſum, aut etiam latum à principio conſtitueretur.
Quod ſi contra definitionem, ſeu deſcriptionem tradi­
tam afferatur, multa dari poſſe corpora talis figuræ, vt cen­
trum grauitatis illorum non ſit intra, ſed extra, quemadmo­
dum exempli gratia in rota AB cuius quidem centrum
eſſet in C.
Sicut etiam in corpore irregulari DE cuius
21[Figure 21]
centrum eſſet in F.
Occurrit Guidus Vbaldus dicens, etiam
prædicta centra intra figuram eſſe quatenus verè continen­
tur ab ambitu eiuſdem figuræ ipſorum corporum.
His autem ſic ſtabilitis de centro grauitatis, dicendum
eſt naturalem mobilitatem grauium, & leuium reſpectiuè
(hoc eſt corporum magis, aut minus grauium, vt explicui­
mus) eſſe innatam quandam aptitudinem, ac propenſionem
ad motum deorſum ex principio intrinſeco tum actiuo, tum
paſſiuo per rectam lineam, quæ centrum grauitatis ipſius
grauis, centrumque mundi connectit.
Id quod apertiſſimè
conſtabit conſideranti graue quodcumque ſecluſo omni
impedimento, ac detentione, ſtatim ſuo pondere, & ex ſe
centrum vniuerſi expetere, nec vnquam quieſcere donec
ad illud ſi fieri poſſet, perueniat.
Diximus autem huiuſcemodi aptitudinem eſſe ex prin­
cipio intrinſeco tum actiuo tum paſſiuo; nam id per quod
grauia formaliter conſtituuntur apta, & in actu primo ad
motum localem deorſum, non modò eſt potentia paſſiua
ipſis innata, ſicut cuilibet corpori ad recipiendum talem
motum, ſiue producatur à ſe ipſo ſiue ab alio: ſed præcipuè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index