Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1
Chryſocom. Sed, quæſo te, Antime, quandoquidem alia non ſup­
petunt argumenta in terreſtri globo, ad confutandum illius motum pro­
fer amabo, locos illos ex quibus alia erui poſſint.
Antim. Nullus globus terreſtri vicinior eſt, quàm Luna; in Lunari
globo nonnihil habeo, quod fortè non minùs negotij tibi faceſſet, Augu­
ſtine, quàm Marinus æſtus.
Auguſtin. Immò in Iove mobili, circa quem moventur quatuor
Ioviales Lunæ, clariſſimam analogiam habemus terræ mobilis, circa
quam Luna volvitur; nonnihil ſimile in Saturno habemus, circa quem
etiam ſua Stella, ſeu Luna Saturnia circumfertur; Luna igitur noſtræ
hypotheſi non obeſt, immò noſtra hypotheſis Lunari ſyſtemati favet,
quod ſcilicet, & à deformibus ſpiris, & à motu raptus versùs Occaſum
liberat.
Antim. Negari non poteſt, quin ex ipſiſſimis, non illorum modò,
qui communem Aſtronomorum ſententiam tenent, verùm etiam prin­
cipium Copernicanæ ſententiæ defenſorum principiit, Planetarum mo­
tus reales, vt vocant, æquales ſint, quamvis inæquales nobis appa­
reant; hanc realium motuum inæqualitatem Antiqui omnes, ad vnum,
vt Aſtronomiæ peſtem ac mortem relegarunt; ex recentioribus verò
Copernicus veſter, illam humano intellectui horrori eſſe dixit, Cla­
vius ſummæ dementiæ; Reinholdus imperitæ imaginationis; alij deni­
que, vt Tycho, æqualem motum, in cœleſtibus Sphæris, pro certo
& indubitato axiomate poſuerunt: Scio, Keplerum, quem deinde pauci
alij ſecuti ſunt, inæqualitatem motuum realium adſtruxiſſe, in id dum­
taxat ab ipſa deſperatione inductum extremiſque anguſtiis, in quas illum
multa phænomena redegerant, quæ ſcilicet ſuppoſitis motibus realibus in
ſua hypotheſi explicare non poterat; hæc vnica huius conſilij cauſa fuit,
quod certè penitus ruit, ſi poſitis motibus æqualibus, cuncta phænomena
explicari poſſunt.
Auguſtin. In hac parte tecum facilè ſentio, & verò à Ptolemæo
aliiſque antiquis Aſtronomis, itemque à Tychone, Longomontano,
Copernico, Galileo, Lansbergio, Clavio, Magino, aliiſque rei Aſtro­
nomicæ Principibus, in hoc diſcedere, vix auſim ; nec ratio deeſt, quæ
meo ſaltem iudicio, rem conficit; nempe omnis motus per ſe inæquabi­
lis vel acceleratus, vel retardatus eſt, neutrum de cœleſtibus motibus
dici poteſt; cùm enim eadem ſemper eſſet accelerationis vel retardatio­
nis cauſa, certè in infinitum acceleraretur, vel retardaretur; quod vel
abſurdum dictu eſt; omitto certiſſimam totius Aſtronomiæ ruinam
ac deſtructionem, cùm inæqualitas certis ac perpetuis regulis minimè
ſubjaceat; incerta ſcilicet, varia, ignota; cùm enim vna dumtaxat
fit æqualitas, infinitæ ſunt ac variæ inæqualitates; cur hæc potiùs quam
illa?
Chryſocom. Multas tamen apud Autorem Neotericum de re Aſtro­
nomica optimè meritum, rationes legi, quibus probare conatur, inæ­
qualitatem realium motuum, quantum porrò conjicio, in ſingula-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index