Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 et quasi iam leti dominantem in corpore motum
discutere ac paene amissos accendere sensus.

nam qua re potius leti iam limine ab ipso
ad vitam possit conlecta mente reverti,
quam quo decursum prope iam fiet ire et abire ?

Praeterea quoniam dolor est ubi materiai
corpora vi quadam per viscera viva per artus
sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
scire licet nullo primordia posse dolore
temptari nullamque voluptatem capere ex se;
quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
corporibus, quorum motus novitate laborent
aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae,
haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
Denique uti possint sentire animalia quaeque,
principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
quid, genus humanum propritim de quibus factumst?

scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
et lacrimis spargunt rorantibus, ora genasque
multaque de rerum mixtura dicere callent
et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
quandoquidem totis mortalibus adsimulata

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index