Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſophiam diuinam, & ſapientiam. Nam quid ad perſpicuitatem ſubiecti pertinet, notiſsimum eſt,

quippe ens quod ab omnibus noſcitur, nihil ſeipſo notius habet.
Idem quoque ſimplicius quàm
ſubiecta cęterarum facultatum; cum ſit ens vniuersè ad nullam certam rem applicatum ſine ap­
poſitione aliqua: quod verò ſubiicitur cæteris ſit aut ens mobile, aut quantum.
Prætereà diuina
philoſophia cauſsis vtitur, atque illis omnium primis, vnde cætera omnia impetrarunt quòd
ſint; itaque ſunt omnium maximè.
eæque ſicut omnium primæ natura, ſic etiam natura no­
tiſsimæ: idcirco eſt maximè ſcientia & ob id maximè docere poteſt.
eadem quoque, cùm ſum­
mum finem ſpectet cęteris præferenda, quòd ad eas ſe habet vt Architecton, reliquas vt mini­
ſtras reſpiciens, quod olim à nobis expoſitum eſt.
nec parcat dicto; ſed omnibus pręcipiat, &
cęteras regat, quo facilius perducantur in contemplationem primi entis, vnde etiam prima phi­
loſophia nominatur.
Siquo ipſi deeſt conditio perſpicuitatis, illa eſt, quia non accipit nota no­
bis ſed natura nota.
Quapropter etſi ordine naturæ ſuperat reliquas ſcientias ordine tamen do­
ctrinæ poſtponenda eſt.
Phyſicę proxima ſenſui perſequitur & familiaria nobis, ſed illa poſte­
riora natura ſunt: neque enim de primo fine ſermonem facere poteſt, ſolumque illi ipſum at­
tingere ſufficit, nihil habens quod de eo diligenter tractare poſsit.
Itaque non prima philoſo­
phia; ſed ſecunda iure optimo cenſetur.
At verò proximè pendet à prima, vt niſi hęc ſit, naturalis

prima & ſola reputari deberet, quemadmodum eam illi perhibebant, qui vltra ens ſenſile nullum
aliud noſſent, & mathematicen ſcientiæ nomine non dignarentur.
a Nos quid de mathematicis

decernendum ſit poſteà videbimus.
Interim illud ſilentio non videtur inuoluendum, vtpotè,
non alienum à conſilio noſtro, Sit'ne futura prima phyſice, ſi diuina tollatur.
id aſſerit Ariſtote­
les.
Scotiſtę cauſſam afferunt; quia ſola philoſophia naturalis de ſubſtantia differeret, quę prima
eſt omnium entium.
ſiquidem ſublata ſubſtantia quæ ſecreta eſt à materia, abſtractionis ratio de
medio tolleretur in qua poſita eſt prima philoſophia: ſuperſtes enim foret ſola ſubſtantia na­
turalis quæ abſtrahi non poteſt.
Alij contrà etſi phyſicen primam eſſe fatentur, diuina ſublata
philoſophia, rationem tamen Scotiſtarum non recipiunt & primam non origine phyſicen eſſe
futuram defendunt, ſed dignitate ſolùm atque præſtantia.
Nam contra id quod accipiunt Sco­
tiſtæ, nullam rationem abſtractionis ſupereſſe, opponunt multa.
Tùm quia ſuperſtes eſſet aliqua
vis abſtractionis quæ ad res naturales & mathematicas generatim pertineret, cuius explicatio fo­
ret muneris primi philoſophi.
Tùm etiam quia multa ſuperſunt à primo philoſopho conſide­
randa quæ abſtractione illa non continentur quam Deo mentibusque.
ſeparatis attribuimus. Non

igitur erit origine prior ſcientia naturalis; ſed ſi fortè, præſtantior.
& certè ita erit, inquiunt, quia
ſola ſpectabit ſubſtantiam ſimpliciter: cùm cęteroqui mathematicæ quantum conſiderent.
Quòd
ſi videatur item requiri tractatio communium illorum attributorum & vt ſolet dici, tranſcenden­
tium, adhuc philoſophia naturalis erit natura præponenda, quia cùm pauca admodum ea ſint
quæ abſtrahi queant, ſcientiam ſeparatam non efficient, ſed vt partes vni ex his ſcientiis adiun­
gentur.
& ſicut in mathematicis aliqua, tametſi magnitudini numeroque. conuenientia communi­
ter, non idcirco ſeorſum tractantur, ſed vel in geometria, vel in arithmetica traduntur, idem quo­
que iudicium de naturali ſcientia fiet.
Quantum ſanè attinet ad Scotiſtas, hæc aduerſus illos for­
taſſe plurimum valent, contra nos non item qui ens non vniuocum ponimus, quique numerum
& magnitudinem vniuocè volumus eſſe quantitates & planè nouimus Euclideum progreſſum
ab Ariſtotele notatum, qui non vniuersè concluderet, b cùm tamen ratio vniuersè concludendi

ſuppeteret; & ab Alexandro deſignationes illas pſeudographos habitas.
c Nec id prohiberet,

quominus eſſet alia ſcientia ad quam earum rerum tractatio pertineret, tametſi paucæ forent,
quia ſcientiæ non ex rerum magnitudine, ſed fine, vſu, & modo diſtinguuntur: nec tollit quomi­
nus ſit ars ludendi ſcacchis à cęteris ſeparata, quamuis paucis admodum verbis comprehendatur.

Sed hoc miſſo ſpectemus argumenta oppoſita.
Profectò niſi ſit aliqua ſubſtantia ſeparata, neſcio
futura'ne ſit aliqua ſcientia de communibus rei naturali & mathematicæ, quia reipſa eadem eſt
magnitudo naturalis: nec vlla communis ſcientia neceſſaria foret.
Ac ſi rectè rem animaduertas,
omnis tranſcendentia (ſic enim notionem nouam nouo nomine appellare mihi liceat) naſcitur
ex affinitate & pendentia quæ inter ſubſtantias naturales & ſeparatas intercedit.
his ergo ſubſtan­
tiis de medio ſublatis pendentia, & ſubinde tranſcendentis ratio tolleretur.
Adde quòd ſiqua fo­
ret ſcientia de traſcendentibus illis eſſet natura poſterior, vt oſtendemus qua de illorum vi diſſe­
retur, aut ad ſummum prior ſecundum rationem.
itaque adhuc phyſica & origine & natura an­
teiret.
Ergo ſi ſubſtantiæ ſeparatæ non eſſent; nec philoſophia diuina; prima omnium foret na­
turalis.
Mathematicæ cùm ex notis nobis, & natura ſimul efficiant id quod cupiunt, ſic cęteris
demonſtrationis perſpicuitate præponentur, nam vis rerum quas ipſæ tractant, non eſt admodum
nobilis; quippe quòd ſint accidentia, ideſt habeat rationem ſubſtantiæ quatenus ſubiicitur, & de­
terminatur quanto; eaque.
conſiderentur longè ſecus atque in natura exiſtant; vſque adeò vt non­
nullis non naturæ, ſed mentis opera eſſe credatur.
Attamen nonnullarum rerum ingenium tale

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index