Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (103) of 760 > >|
Quocirca & quod pulmonẽ maiore copiarefertũ ſan-
guinis
, &
caloris habet, eimagnitudo corporis maior eſt:
& quod plurimi, & purißimi ſanguinis cõposeſt, ut ho-
mo
, id ex omnibus animalibus erectißimum incedit:
atque
partem
ſuperiorem ad uniuerſi ſupremũ erectam obtinet,
propterea
quòd hãc particulam, talẽ babeat.
Quare &
ea
particula, périnde ut quælibet alia cauſa eſſentiæ huius,
&
reliquorum ſtatui debet. Obigitur, pulmonem haberi
ſolet
.
Cur autem neceſſariò moueatur, hanc eſſe cauſam
arbitrandum
eſt, quòd talia animalìa ſic conſtant, ut multa
non
ita constent:
nam alia ex terra ampliore facta ſunt, ut
genus
plantarum:
alia ex aqua, ut aquatilium: uolatiliũ ue-
, &
pedeſtrium: altera ex aëre, altera exigni. Porrò ſin-
gula
ea, ſuis in locis diſpoſita ſunt.
At uerò Empedo-
cles
improbè hoc dixit, aſſerens animaliũ calidißima præ-
cipuè
&
copioſißimum nacta feruorem aquatilia eſſe: na-
tiui
caloris exceſſum fugientia:
ut cùm frigoris, & humo-
ris
defectum ſustineant, contrario in loco ſeruentur, quòd
aqua
minus, quàm aẽr calida ſit.
Nam omnino abſurdum
eſt
:
quî fieri poßit, ut ſingula ea in arido genita, ſeſe mu-
tatis
ſedibus in bumorem conſerant, cùm eorum pars penè
maxima
expes ſit?
At ille pr{ìm}am eorum constitutio-
nem
referens, orta quidem in ſicco eſſe dicit, ſed fugiendo
in
humorem ueniſſe.
Præterea, non uidentur eſſe calidio-
ra
pedeſtribus:
nam ex eis, quædam nullum prorſus, quæ-
dam
paucum ſanguinem habent.
Attamen qualia dici de-
beãt
calida, &
frigida per ſe, conſyderationẽ ſumpſerunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index