Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
741
741 (103)
742
742 (104)
743
743 (105)
744
744 (106)
745
745 (107)
746
746 (108)
747
747 (109)
748
748 (110)
749
749 (111)
750
750
< >
page |< < (104) of 760 > >|
742104ARIST. DE RESPIRATIONE quæſitam continetrationem, non tamen id, quod ille dicit
uerum eſt.
Nam contraria loca, & tempora, quæ habituũ
exuperantias exceperint, ſeruandi facultatem obtinent:
na-
tura uerò ſuis in locis potißimùm ſeruatur:
non enim idem
ſunt, materia ex qua ſingula animalia conſtant, &
eius ha-
bitus, diſpoſitiones´ ue.
Hocautẽ ita accipio: ſi quid è ce-
ra, ut glacie natura constituerit, haudquaquam in calido
poſitum ſeruabit:
corrumpetur enim celeriter ob contra-
rium, quòd calor quicquid à ſuo contrario constiterit, eli-
quare ſolet.
Item ſi quid è ſale, aut nitro constituerit, ne-
quaquã id in humorem transferet, deponetq́;
, cùm humor
quæ à calido, &
ſicco constitêre, diſperdat. Siigitur
humidũ, &
ſiccum materiam corporibus ſuggerunt omni-
bus, ratíone optima euenit, ut quæ ex humido conſtant in
humido ſint, quæ ex ſicco, in ſicco.
Ob id, arborũ genera
non in aqua naſci ſolent, ſed in terra.
Atqui eadem ratione
in aquam ueniſſent, quòd præarida ſint, qua ille præfer-
uida ueniſſe affirmat, non enim ueniſſent in eam, quòd fri-
gida ſit, ſed quòd humida.
Naturæ igitur materiæ, tales
eſſe ſolent, qualis eſt locus, in quo ſunt:
quæ in aqua ſunt,
humidæ:
quæ: in terra ſunt, ſiccæ. Habituũ tamen ij, qui ca-
lore excellunt, in frigido poſitimelius ſeruantur:
contrà,
qui frigore, in calido:
naturaenim loci, habitus exceſſum
ad mediocritatẽ reducit.
Hocigitur quæri debet in pro-
prijs locis cuiuſque materiæ, iuxta communis temporis ua-
rietates:
nam ut habitus locis contrarij ſint, fieri poteſt: ut
materia, non poteſt.
Quòd igitur non propter calorẽ
naturæ, animalium alia aquatilia ſint, alia pedeſtria, quem-
admodum Empedocles aßerit, necnon cur quædam pulmo-
nem habeant, quædam non habeant, hactenus dictum ſit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index