Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (104) of 760 > >|
742104ARIST. DE RESPIRATIONE quæſitam continetrationem, non tamen id, quod ille dicit
uerum
eſt.
Nam contraria loca, & tempora, quæ habituũ
exuperantias
exceperint, ſeruandi facultatem obtinent:
na-
tura
uerò ſuis in locis potißimùm ſeruatur:
non enim idem
ſunt
, materia ex qua ſingula animalia conſtant, &
eius ha-
bitus
, diſpoſitiones´ ue.
Hocautẽ ita accipio: ſi quid è ce-
ra
, ut glacie natura constituerit, haudquaquam in calido
poſitum
ſeruabit:
corrumpetur enim celeriter ob contra-
rium
, quòd calor quicquid à ſuo contrario constiterit, eli-
quare
ſolet.
Item ſi quid è ſale, aut nitro constituerit, ne-
quaquã
id in humorem transferet, deponetq́;
, cùm humor
quæ
à calido, &
ſicco constitêre, diſperdat. Siigitur
humidũ
, &
ſiccum materiam corporibus ſuggerunt omni-
bus
, ratíone optima euenit, ut quæ ex humido conſtant in
humido
ſint, quæ ex ſicco, in ſicco.
Ob id, arborũ genera
non
in aqua naſci ſolent, ſed in terra.
Atqui eadem ratione
in
aquam ueniſſent, quòd præarida ſint, qua ille præfer-
uida
ueniſſe affirmat, non enim ueniſſent in eam, quòd fri-
gida
ſit, ſed quòd humida.
Naturæ igitur materiæ, tales
eſſe
ſolent, qualis eſt locus, in quo ſunt:
quæ in aqua ſunt,
humidæ
:
quæ: in terra ſunt, ſiccæ. Habituũ tamen ij, qui ca-
lore
excellunt, in frigido poſitimelius ſeruantur:
contrà,
qui
frigore, in calido:
naturaenim loci, habitus exceſſum
ad
mediocritatẽ reducit.
Hocigitur quæri debet in pro-
prijs
locis cuiuſque materiæ, iuxta communis temporis ua-
rietates
:
nam ut habitus locis contrarij ſint, fieri poteſt: ut
materia
, non poteſt.
Quòd igitur non propter calorẽ
naturæ
, animalium alia aquatilia ſint, alia pedeſtria, quem-
admodum
Empedocles aßerit, necnon cur quædam pulmo-
nem
habeant, quædam non habeant, hactenus dictum ſit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index