Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (107) of 760 > >|
745107LIBER. tarum ſemina, quæ radice carent. Omnibus igitur corru-
ptio obuenit, ob caloris defectum:
ſed perfectis in eo, in
quo eſſentiæ principium habetur:
hoc autem id eſt, ut an-
tè diximus, in quo ſuperum, &
inferum coëunt: plantis,
quod inter germen, &
radicem medium eſt: animalium
ſanguinarijs, cor:
exanguibus, proportionale. Cæterùm
ex hiſce nonnulla, potentia multa principia, non tamen
actu, continent.
Quamobrem, & infecta quædam præci-
ſa uiuunt.
Quin & ſanguiueorum quæcunq; uiuacia ad-
modum non ſunt, exempto corde longo temporis ſpatio
uiuunt, ut testudines, &
inambulant ſi adhuc puſillæ ſint,
quòd eorum natura non bene compoſita ſit, périnde atgue
inſecta.
Porrò uitæ principium in quibus habetur, de-
ficere ſolet, cùm calor uitalis non refrigeratur:
tunc enim
idem, quod ſæpe diximus, ſeipſum conſumit.
Quoties
igitur alijs pulmo, alijs branchiæ obdureſcunt, præ tem-
poris longitudine reſiccatis, his quidem branchijs, illis ue-
rò pulmone, &
terroſioribus redditis, has particulas
mouere, hoc eſt attollere, &
comprimere, non poſſunt: at
tandem, accedente intenſione, calor ille obſoleſcit.
Quo-
circa &
paruis affectibus in ſenectute ſubortis, anima-
lia citò commoriuntur:
nam quia calor exiguus eſt: ut qui
plurimus per uitam, quæ longa fuit, difflarit, ſi qua in-
tenſio parti illi ſuperueniat, celeriter extinguitur, quem-
admodum cùm tenuis, &
exigua flamma in eo ineſt, parui
motus opera extingui ſolet.
Quapropter & mors ea,
quæ in ſenecta accidit, dolori obnoxia non eſt:
tunc enim
animalia mortem obeunt, etiam ſi nullo uiolento affectu
tentẽtur:
imò uerò, cirtraullum penitus ſenſum anima ipſa
recedit.
Quinetiam in morbis illis, qui durum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index