Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
741
741 (103)
742
742 (104)
743
743 (105)
744
744 (106)
745
745 (107)
746
746 (108)
747
747 (109)
748
748 (110)
749
749 (111)
750
750
< >
page |< < (108) of 760 > >|
746108ARIST. DE VITA ET MOR. pulmonem, aut tuberculis, aut uacante materia, aut caloris
morbidi exceſſu, ut in febribus accidit, ſpiritus frequẽs effi-
citur, propterea quòd pulmo multùm attolli, ac ſubſidere
nequeat:
tandemq́; ubi præterea moueri non poteſt, expi-
rando uita cum morte commutatur.
Eſtigitur ortus qui-
dem, prima uegetatricis animæ cum calore participatio.
Vita uerò, mora eius. Iuuenta primæ refrigerabilis parti-
culæ auctio.
Senecta, eiuſdẽ decretio. Status, ſiue ætas adul-
ta, quod horum medium eſt.
Obitus, atq; corruptio: uiolen-
ta quidem caloris extinctio, aut marcor (his enim utriſq;

de cauſis calor extingui poteſt) naturalis uerò, eiuſdẽ mar-
cor ob temporis tranſacti longitudinem proueniẽs:
uerùm
in plantis, ariditas:
in animalibus, mors nuncupari ſolet.
Cæterùm ea, quæ in ſenili ætate obuenit, marcor partisillius
eſt, qui quòd eam refrigerare animal præ ſenio non poßit,
cõmittitur.
Quid ſit ortus, & quid uita, & quid mors, &
quas ob res animãtibusiuncta ſint, dictũ eſt.
Patet etiam
ex hiſce, &
qua de cauſa animalibus que ſpirãt, in humore
præfocari cõtingat, piſcibus in aëre:
hi enim, aqua, illa aẽre
refrigerari ſolent:
quibus utraq; destituuntur, mutatis ſedi-
bus.
Cauſaitaq; cur hi branchias, illa pulmonem moueant,
quibus aſſurgentibus, &
reſidentibus illa in ſpirãt, & expi
rant, hi humorem accipiunt, redduntq́;
, & inſuper inſtru-
menti constitutio, ad hunc ſeſe habet modum.
Hîc Āriſto. de palpitatione, pulſu, reſpiratione cordi
accidentibus, determinat.
CAP. XI.
_P_Orrò quæ cordi accidere ſolent, ea tria ſunt, quæ ean-
dem habere naturam uidentur, quamuis eandem non
habeant, uidelicet palpitatio, pulſus, reſpiratio.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index