Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
741 103
742 104
743 105
744 106
745 107
746 108
747 109
748 110
749 111
750
751
752
753
754
755
756
757
758
759
< >
page |< < (109) of 760 > >|
747109LIBER. igitur, eſt caloris in corde exiſtentis compulſio, ob refrige-
rationem
, quæ à materia excreſcente, atque inutili, aut alio
quopiam
tabifico proueniat, ut in eo morbo accidit, quem
tremorem
uocant, &
alijs, & metu: etenim metuentibus
partes
ſuperiores refrigerantur.
Calor autem defugiens,
ſeq́
;
contrahens, motum facit, ubi in angustum adeò com-
pellitur
, ut animantes interdum præ metu, aut morbo ex-
tinguãtur
.
At pulſatio, quam cor perpetuò facere uidetur,
ei
motioni perſimilis eſt, quam tubercula cum dolore effi-
ciunt
, quod ſanguini mutatio ipſa præter naturam ſit:
ea
uerò
fit, uſq;
dum ſanguis concoctus ſit, & in pus conuer-
ſus
.
Hæc etiam affectio, feruori ſimilis eſt: fit enim feruor,
cùm
humor caloris opera inflatur:
nam humor propterea
ſeſe
attollit, quòd in molem aſſurgat ampliorem.
Cæterùm
quies
in tuberculis agitur, ſi putrefactio non perſpiret, hu-
more
craßiuſculo reddito:
feruor uerò reſidet, ſi per labra
uaſculi
humor excidat.
In ipſo autem corde tumefactio
humoris
, qui ſemper è cibo accedit, ultimam cordis tunicã
eleuantis
, pulſum facit:
atque hoc ſemper ſine ulla inter-
mißione
fit:
nam ſemper humorr, ex quo natura ſanguinis
oritur
, continuè in fluit:
primùm enim in corde gignitur: id
quod
in prima generatione liquidò conſtat:
nam uenis nõ-
dum
distinctis, ſanguinem habere cernitur.
Et ob id.
iunioribus magis, quam ſenioribus pulſat: utpote quibus di-
uaporatio
maior fiat.
Quinetiam uenæ omnes & ſimul
inter
ſe pulſare aſſolent, quia omnes ex corde ſua initia
trahunt
:
cor autem, ſemper mouet. Quare & illæ ſemper
mouent
, &
ſimul inter ſe cùm illud mouet. Palpitatio
igitur
eſt, compellentis frigoris repulſio.
Pulſatio uerò, hu-
moris
concaleſcentis inflatio.
Reſpiratio autem fit,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index