Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1
page |< < ((149)) of 824 > >|
747(149)MATHEMATICA LIB. IV. CAP. XI.
Pars legis, quam examinamus, tertia eſt, gravitatem de-
creſcere, quando diſtantia augetur, &
eſſe inverſè ut quadra-
tum diſtantiæ;
quod ex Phœnomenis quoque ſequitur.
Corpora, in quæ vis gravitatis agit pro quantitate mate-
111221. riæ, ut in Syſtemate noſtro, eâdem, ut diximus, celeritate
feruntur, in circumſtantiis iiſdem;
ita ut non interſit,
utrum majora an minora ſint corpora, &
moveantur qua-
ſi eſſent æqualia.
In hoc autem caſu, ſi vis verſus pun-
ctum decreſcat in ratione inverſa quadrati diſtantiæ ab hoc
puncto, &
corpora ad varias ab hoc ipſo diſtantias revol-
vantur &
in circulis retineantur hac vi, quadrata temporum
periodicorum erunt inter ſe, ut diſtantiarum cubi .
22239. æquè in lineis Ellipticis, ad quorum focos diriguntur vires,
reſpectu diſtantiarum mediarum, obtinere, à Geometris de-
monſtratur.
Hicce autem caſus in corporibus circa Solem,
Saturnum, &
Jovem , revolventibus exſtat, unde 33974. vim gravitatis, recedendo à centris horum corporum, decre-
ſcere in ratione inverſà quadratorum diſtantiarum.
Hoc ratiocinio, poſitâ gravitate materiæ quantitati pro-
441222. portionali, illam in ratione inverſâ quadrati diſtantiæ decre-
ſcere demonſtramus.
Ex eodem, poſitâ gravitatis diminu-
tione juxta hanc rationem, ſequitur, gravitatem materiæ quan-
titati proportionalem eſſe, ut facilè liquet.
Probamus autem alio argumento, diminutionem gravitatis
ſæpius memoratam rationem inverſam quadrati diſtantiæ ſe-
qui;
ita ut circa ambas, de quibus agimus, gravitatis leges,
nullum dubium ſupereſſe poſſit.
Planetæ moventur in Orbibus quieſcentibus ; & in 551223. retinentur viribus, quæ ad punctum excentricum dirigun-
66929. tur ;
Conſtat autem hæc non obtinere, niſi vis 77931. decreſcat in ratione inverſâ quadrati diſtantiæ . 88241. 243.
Gravitatem etiam recedendo â Telluris centro, juxta
991242. eandem legem decreſcere, ex ſimili ratiocinio ſequitur.
Luna enim in orbitâ retinetur vi, quæ ad Telluris cen-
trum, id eſt ad punctum excentricum, tendit :
& licèt 1010967. 966. 226. nea Apſidum non feratur motu parallelo, agitatio hujus, ſi
ſingulas conſideremus revolutiones, admodum eſt exigua, ut
hic pro quieſcente haberi poſſit:
ſi enim computatio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index