Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
741 103
742 104
743 105
744 106
745 107
746 108
747 109
748 110
749 111
750
751
752
753
754
755
756
757
758
759
< >
page |< < (110) of 760 > >|
748110ARIST. DE VITA ET MORTE lore augeſcente in ea parte, ubi uegetale principium ha-
betur:
nam quemadmodum cæteræ partes alimento indi-
gent, ita &
illa quoque, imo magis quàm cæteræ: quippe
quæ cæteris nutricationis cauſa ſit.
Neceſſe itaque eſt,
ut cùm amplior efficitur, inſtrumentum attollat.
Existi-
mare autem oporiet, inſtrumenti constitutionem ſimilem
eſſe follibus, qui in officinis ferrarijs habentur (parũ enim
abeſt, quin pulmo, &
cor ſibi formam talem uẽdicent) ge-
minum autem eſſe, quod tale eſt, cùm eam naturalem po-
tentiam, cui nutriendi officium delegatũ eſt, in medio con-
ſistere, oporteat.
Medium igitur, cùm amplius redditur
eleuari ſolet:
cùm uerò eleuatur, & eam quoque partem,
quæillud ambit, eleuari neceſſe eſt.
Id quod in reſpiranti-
bus fieri cernitur:
quandoquidem pectus attollitur, pro-
pterea quòd eiuſmodi partis principium in eo contentum,
hoc idem efficit:
cùm enim attollitur, eodem périnde ut in
folles aërem exterum, algidumq́;
influere, & refrigerando
ignis exuperãtiam reſtinguere neceſſum eſt.
Quemad-
modum autem cùm augetur, hæc pars attolli ſolet, ita &

cùm decreſcit, eandem reſidere neceſſe eſt:
atque ea reſi-
dente, aërem ingreſſum rurſum egredi, aërem inquam, qui
dum ingreditur, frigidus eſt, dum egreditur calidus, pro-
pter contactum caloris hac in parte contenti, &
potißim ũ
in ijs, quæ ſanguinolentum habent pulmonem:
eum ſiqui-
dem introrumpere oportet in multos quaſi tubos, &
fiſtu-
las pulmonis, quarum ſingulis uenæ adiunctæ ſunt:
adeò ut
totus pulmo ſanguine plenus uideatur.
Aẽris autẽ ingreſ-
ſus, reſpiratio uocatur:
egreſſus, expiratio. Idq́; ſemper cõ-
tinuè fit, quandiu animalia uiuũt, &
hanc particulam cõ-
tinuè mouent.
Et ob id, in reſpirando, & expirando

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index