Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 1055 > >|
1 eſſe comperimus, vt ad certam materiam ſeſe non applicent, neque motum conſequantur.quia
tamen
in natura quicquid eſt, cum motu exiſtet;
opus eſt abſtractione, cuius beneficio quantum
motu
non comprehenſo in eo munere contemplamur;
& cùm talis ſit earum natura, nihil abſurd­
di
exoritur.
Quòd item confirmatur, quòd mens in omni habitu verum dicit; atqui verum eſt
ex
eo, quòd res ita eſt.
Huc accedit, quod Ariſtoteles diſtinguit ſcientias non ex ratione notionum,
ſed
entium.
a Cęterùm & mathematicæ gradus habent: quando ea quæ conſiderat quantum
diſcretum
certior eſt quàm ea quæ tractat continuum, cùm ſuperet perſpicuitate demonſtratio­
nis
, & ſimplicitate ſubiecti.
nam quantum continuum, cùm ſe habet ad diſcretum vt includens poſi­
tionem
, punctus enim eſt vnitas cum poſitione.bEt multo præſtantior eſt Aſtrologia; quippe
quòd
ſola è mathimaticis de ſubſtantia atque illa quidem perpetua & cauſſas inuariabilis ha­
bente
differat.
ideoque ſit omnium maxime affinis primæ philoſophiæ. Sed quantum pertinet
ad id noſcendum vtra ſit origine prior arithmetica an geometria, cadere poſsit in quæſtionem,
propterea
quòd dubium eſt, ſit'ne numerus an magnitudo prior.
exiſtimabit enim quiſpiam ma­
gnitudinem
numero priorem eſſe, ſiquidem è continui ſectione numerus oriatur;
c& tamen
geometriam
doceat Ariſtoteles eſſe arithmetica poſteriorem, quia minus ſimplicia tractet, & ea
quæ poſitionem habent.
Idemque præterea docet poſteriorem eſſe habitum illum qui res ex ap­
poſitione
conſiderat, eo qui illas citra appoſitionem ſpectat.
Cùm ergo geometria ſit cum appo­
ſitione
non item arithmetica, planum eſt quò geometria poſterior eſt arithmetica.
Mihi tamen
placet
ex rei natura magnitudinem numero priorem eſſe;
& quamuis appoſitio geometriæ tri­
buatur
, eſt illa appoſitio ſecundum rationem, potius quàm ſecundum rem.
eſt vero appoſitio ſe­
cundum
rem, dubi quid priori accedat, ſine quo prius exiſtere poteſt; at quod accedit, non ſine
illo
, vt accidens ſubſtantiæ ſuperveniat, quò ſubſtantia ſine accidente illo conſeruatur;
ſine
ſubſtantia
tamen accidens non exiſtet;
ſecundum rationem verò, ſiquod in alio exiſtet, ſine illo
cogitetur
, in quo eſt;
pòſt ad illud idem applicetur, ſine quo non exiſtet, velut albedo quæ eſt in
homine
, non exiſtet ſine homine, verumtamen ſine homine cogitatur.
ſi prius ſine homine, pòſt
in
homine cogitetur, ea eſt appoſitio ſecundum rationem;
hic quod ſecundum rationem prius
eſt
, non neceſſariò prius eſt ſecundum naturam.
e Geometer igitur, & Arithmeticus ita ſe habent,
vt
Geometer addat numero poſitionem, ea verò additio ſfit ope mentis, quia quantum ſine poſi­
tione
concipitur.
Itaque ex eo quòd prior ſit ſecundum rationem, non efficitur arithmeticen eſſe
natura
priorem, quinimmò cùm habitus ſit priuatione prior natura; numerus autem videatur
eſſe priuatio continui, magnitudo prior erit natura, quàm numerus.
Conſimili diſtinctione de­
fendi
poterit, mathematicen eſſe priorem naturali: quandò naturalis materiam quanto apponit,
ſine
qua conſideratur à mathematico: prior enim ſecundum rationem erit mathematica, licet
natura
poſterior.
Ex his quæ dicta ſunt, facilè apparet ordo qui inter habitus contemplantes in­
tercedit
.
Nam ſi ſcientiæ præſtantiam ex ſubiecti nobilitate metiamur, & ex ordine cauſſarum. Diuinæ philoſophiæ primæ dabuntur; ſecundæ naturali; tertiæ mathematicæ fVidentur verò

Gręci
, Ammonius, Philoponus, Simplicius, Olympiodorus, & poſt hos Albertus medias collo­
caſſe
mathematicas inter naturalem & diuinam; quaſi via quædam ſit quam tranſeat mens, dum
à naturalibus quæ materia conſtant, ad illa aſpirat quæ prorſus à materia ſeiuncta ſunt.
etenim mathimatica media ſunt, quia per ſe ſunt in materia, verùm ſine illa cogitari queunt; ideoque
ἀφῃρημενα dicuntur & ἐξ ἀφαιρέσεως, cum diuina, χωριστὰ, ſeu κεχωρισμένα vocentur.
tametſi nonnunquam voces iſtæ permiſcentur.eSicut ergo natura ab extremo perueniat ad extre­
mum
per media; ſic & mentem noſtram facere voluerunt.
& planè ita perſuadet vſus. Nam ſi­
cut
ij qui fuere diutius in tenebris & compedibus facilè ſupplantantur h& cęcutiunt, ſi in lucem
illicò prodire & ambulare cogantur, ideoque leuiorem motum lumenque debilius requirunt, vt
paullatim mouendo videndoque aſſueſcant:
ſic mens noſtra in rebus materiatis occupata, ſi in di­
uinam
philosophiam ſubita feratur, facilè offuſcatur, & à comprehensione illius aberrat.
Itaque
opus
fuit, vt per mathematica tranſiret, & rerum abſtractarum contemplationi paullatim inſue­
ſceret
, ſicut enim oculus noctuæ à ſplendore ſolis afficitur;
ſic quoque mens noſtra à lumine di­
uinio
obcęcatur.
Sed dicam, quod ego de hoc ordine ſentio.is nunquàm ab Ariſtotele animad­
uerſus
eſt, ſed aut ordinem ipſe naturæ, aut doctrinę approbauit.
Neque hic progreſſus congruit
cum
placitis Ariſtotelis, aut Platonis.
(ſi modo antedictum ordinem ad doctrinæ ordinem referre
placeat, ut faciendum videtur.)
ſiquidem Ariſtoteles conſtituit mathematicen in primo gradu
certitudinis
, eamque ita facilem, ut à pueris i etiam optimè diſcatur. Neque repugnat huic ſenten­
tiæ
Plato, ſi verum eſt id quòd in gymnaſij foribus inſcriptum fuerit.
μηδεις ἀγεωμέτρηιος εἰδέτω ideſt nullus geometriæ neſcius ingrediatur. quò factum eſt etiam, vt vbicunque res obſcurior ex­
plananda
fuerit, ab vtroque exemplis mathematicis illuſtretur.
Et Ariſtoteles ipſe in ſuis inſtitu­
tionibus
ciuilibus k iubeat pueris, vt ſe in mathematicis exerceant. non ita iudicat de naturalibus
aut moralibus, quando maximum requirant vſum qui ſine longiore tempore non poteſt haberi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index