Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 579 > >|
1
cedet, & verſus latera veſi­
33[Figure 33]
cæ tranſportabitur; at ſi in­
telligantur innumeræ acies
ſecurium, vndique compri­
mentes veſicam, it aut nullą
eius pars intacta relinquatur:
primò manifeſtum eſt, ſciſſio­
nem prohiberi, quandoquidem longa, & continua­
ta ſeries acierum ſeſe conſequentium, & ſe mutuò
lateralitèr tangentium abſque vlla interruptione æ­
quiualent corpori obtuſo, proindeque acuties illą
omninò deſtruitur, & Proptereà non ſequetur ſciſſio
quæ abſque acie acuta fieri nequit.
Secundò non fi­
et contritio, atque depreſſio alicuius partis prædi­
ctæ veſicæ, quandoquidem non pote ſt ſuprema pars
eius A deprimi versùs C, quin aqua, vel arena ex­
pulſa recipiatur ad latera B, & D, ſed hic quoquę
æqualibus viribus comprimitur lateralitèr veſicą,
igitur non poteſt ibidem perduci fluidum, vel are­
na compreſſa; & propterea veſicæ circumcircà viribus
æqualibus compreſsæ nulla particula cedet; & quia
aliundè materia ipſa fluida, vel arena talis conſiſten­
tiæ eſt, vt ſtringi, condenſari, & ad minus ſpatium̨
redigi nequeat, fit vt veſica illa, & aqua vel arena
in ea contenta, neque ſcindatur, neque flectatur,
neque vllo pacto figuram commutet quotieſcumque
vndique circùmcirca ab æqualibus viribus compri­
matur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index