Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642
page |< < of 158 > >|
1motum fieri velociorem; impelle tertio, adhûc ve­
lociorem
; impelle quarto, adhûc magis; atque ita
porrô
; adeò vt clarum eſſe videatur, velocitatem
motus
non aliunde increſcere, quàm ex eo, quòd mo­
bile
dum in motu eſt, de nouo mouetur, ſeu nouum
impulſum
accipit à cauſa externa.
Neque verò, cùm
impulſum
dico, attractum non intelligo: quippe
cùm
attrahere nihil aliud ſit, quàm recuruato inſtru­
mento
verſum ſe impellere; & perſpicuum ſit lapi­
dem
, globumve memoratum tam impelli vno, plu­
ribuſve
ictibus poſſe, ſi quis ipſum antecedendo cur­
uis
digitis adigat, quàm ſi ſubſequendo deuexis
propellat
.
Tertiò, cùm de motus deorſùm accele­
ratione
agatur, conſtat iam, ſiue aër ſolus ſupernè
impellat
, ſiue Terra ſola infernè accerſat, ſiue aër,
& Terra ſimùl vireis conferant, non eſſe ſatis, vt la­
pidi
vnicus initio ictus imprimatur; ſed eſſe neceſſa­
rium
, vt noui, nouique imprimantur continuò; alio­
quin
enim lapis non acceleraret gradum, ſed ferre­
tur
motu vt æquabili, ita imperceptibili; ſegniſſimo
videlicet
, propter tenuïtatem ſimplicis conatus,
ſeu
vnici ictus penè nullam vim.
Cùm verò ſeu ſola
impulſio
, ſeu ſola attractio ad accelerationem ſuffi­
ciat
; quid-nam cauſæ eſſe putabis, cur cenſeam
vtramque
eſſe coniungendam?
Nempe in cauſa pro­
portio
eſt, qua dictum eſt antè accelerationem fieri,
Nam
fac vnicam eſſe cauſam, exempli gratiâ attra­
ctionem
; concipies quidem ex dictis ſequi, vt quia
radij
magnetici, quaſi ſtringentes chordulæ, con­
tinentem
motum, ſiue impetum lapidi imprimunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index