Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 166 > >|
1ſenſa mentis omni ſtudio conabatur, etiamſi res
ipſæ non ſatis id ferre patí que uiderentur.
Nam
præter alia multa, ea ipſa quæ in prælio acciderant,
omnes qui aderant, in timorem coniecerant.
Fa­
cta enim tanta hominum ſtrage, eo ipſo tempore,
totus locus, in quo dimicatum eſt, oppletus eſt ca­
daueribus, ſanguine, armis, naufragijs, et armamen
tis.
Diebus autem, qui proxime ſecuti ſunt, uidere
erat littora referta omnibus ijs rebus, quas retuli­
mus, confuſè aceruatim que congeſtis.
Ob quæ fa
ctum eſt, ut non ſolum ipſe, ſed & omnes Macedo
nes in grauem animi defectionem inciderint.
Theo
philiſcus autem, cum unum diem ſuperuixiſſet, pa­
triæ que ſcripſiſſet de caſu naualis prælij, ſuffecto
Clæonæo in ſui locum, & exercitui præfecto, uitam
cum morte commutauit, ob uulnera quæ accepe­
rat: uir, qui in ipſo periculo ſe egregium præſtitit,
& conſilij prouidentia dignus fuit, cuius memoria
celebretur.
niſi enim ille anteuertiſſet impetum fa­
cere in Philippum, omnes quidem alij occaſionem
rei bene gerendo omiſiſſent, perterriti Philippi au
dacia.
Sed ille, facto prælij initio, ciues coegit tem­
poris occaſionem ſequi.
Coegit & Attalum bellum
non ducere, tempuś que minime terere in appara
tu rerum ad bellum pertinentium: ſed acerrime de­
certare, periculumque præſens ſubire.
Quocirca
merito ipſum Rhodij fato functum, talibus hono­
ribus proſequuti ſunt, quibus non ſolum uiuos &
præſentes, ſed etiam poſteros prouocarent ad for

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index