Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 241 > >|
1noné defatigat, ſi maximè res ad minimas
Aſtronomicas fractiones deducta exigat par­
tis proportionalis inquiſitionem.
Guld. Satis eſt, ſi peritis Geometris hac
in re fiat ſatis.
Verùm adhuc abſque Cano­

ne Trigonometrico res tota perfici poſſet,
ſed non ſine Algebrâ.
Habeatur enim qua­
dratum Geometricum SH;
vel etiam ſit rectangulum,
18[Figure 18]
cuius latus AS maius ſit late­
re AH, id quod aliquando
commodius accidet.
Obuer­
tatur latus AH ita, vt con­
gruat radio optico terram̨
tangenti AD, in ſuperiorę
figurâ: eritque triangulum
ABE ſimile triangulo OAS: Nam anguli
SAH & BEA ſunt recti, ac proinde lineæ
SA, BE parallelæ, intrà quas anguli alterni
SAO, EBA ſunt æquales; ſicut & alterni
EAB, SOA, intra parallelas SO, AE.
Igi­
tur vt OA ad AS, ita AB ad BE: ſed vt AB
ad BE, ita in ſuperiore figurâ AC ad CD;
ergo vt OA ad AS, ita AC ad CD.
Quare
ſi latus AS Quadrati vel rectanguli notum ſit
in particulis quibuslibet, facilè innoteſcet,
quot huiuſmodi particulas contineat AO.

Cum verò altitudo AB nota ſit ex. gr. ped.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index