Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
71 57
72 58
73 59
74 60
75 61
76 62
77 63
78 64
79 65
80 66
81 67
82 68
83 69
84 70
85 71
86 72
87 73
88 74
89 75
90 76
91 77
92 78
93 79
94 80
95 81
96 82
97 83
98 84
99 85
100 86
< >
page |< < (61) of 795 > >|
Liquet igitur ex his Experimentis Metalla non remorari vires Ma-
gneticas
, neque eas imminuere aut turbare:
ſed poſſent Metalla eſſe
reſpectu
Effluviorum Magneticorum, quod ſunt vitra, &
diaphana
corpora
reſpectu Lucis, quæ hujus maximam per ſe tranſmittunt
copiam
, idcirco cum aliis corporibus ſolidis ſimilia inſtituenda ad-
hucdum
eſſe Experimenta ratus fui, hæc enim poſſent eſſe ita com-
parata
cum Effluviis, quemadmodum opaca ſunt reſpectu Lucis:
In-
cluſus
fuit Magnes capſulæ ex terra porcellanica Chinenſi confectæ;
poſtea incluſus fuit capſulæ vitreæ, atque in hoc duplici tentami-
ne
eodem modo vires exploratæ fuerunt ac in Experimento præce-
denti
, ſed utraque capſula nullam viribus Magneticis intulit moram,
decrementum
nullum;
æque facile per utramque tranſiverunt,
ac
ſi ambo Magnetes abſque ullo intermedio obſtaculo ſe ſpectaſſent.

Immiſſus
tandem fuit Magnes recipienti Boyleano, atque ex eo
omnis
, quantum fieri poteſt ope Antliæ Pneumaticæ, eductus
aër
elaſticus, alter Magnes, &
extra recipiens ex Libra noſtra ſu-
ſpenſus
, ad varias demiſſus diſtantias, iiſdem attrahebatur viribus
ac
in primo Experimento, poſitis ambobus Magnetibus in aëre aper-
to
:
Novi equidem magnum Boyleum parumper diverſum eventum
ſimilis
Experimenti adnotaſſe in Continuat.
1. Exper. Phyſ. Mech.
Exper
.
31. qui Magnetem oneravit tanta Ferri quantitate ac trahere
potuit
, tum ex unco recipientis ſuſpendit, aërem Antliâ eduxit;

quo
ſublato Magnes aliquamdiu Ferrum geſtavit, ſed poſtea demiſit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index