Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
< >
page |< < (63) of 672 > >|
7563De ignis loco. ſe omni aëre, qui ſuâ leuitate metalli grauitatem imminuere
valeat.
Grad. Sulphureæ fuligini patentes cupri, aut argenti, mea-
tus peruadenti facilè tribui poteſt illa ponderis acceſſio, quin
ignem propterea grauem dicamus.
Cum enim cuprum præ ar-
gento ampliores poros habeat, plus admiſit ex illâ fuligine, ideò-
que maius in cupro fuit quàm in argento incrementum graui-
tatis:
& fortaſſe non æquè purum adhibitum eſt ſulphur vtri-
que experimento, vt proinde alterius fuligines additæ fuerint
grauiores.
Maur. Non eſt ad Sulphuris naturam, quaſi ad peculiarem
cauſam referenda hæc ponderis appendicula;
Nam laminarum
cuprearum vncia vna in depreſſo crucibulo impoſita furno pro-
batorio, ibique duas horas ſeruata, acquiſiuit ponderis grana
triginta:
& ramentorum cupri vncia breuiſſimo crucibulo inie-
cta, atque tegulâ fornicatâ cooperta, in furno probatorio ad
tres horas relicta, demum deprehenſa eſt granis quadraginta
nouem aucta.
Similiter vncia ſtanni Anglici in catino tegulâ for-
nicatâ cooperto poſt duas horas extracta è furno probè calcinata,
drachmam integram lucrata fuerat.
Item ramentorum chalybeo-
rum drachmæ quatuor per duas horas in catino ſub fornicatâ
tegulâ detentæ incrementum ponderis acquirebant vnius drachmę
&
granorum ſex cum quadrante. Hìc nullæ interceſſerunt ſulphu-
ris fuligines.
Grad. Experimenta huiuſmodi ab ingenuo viro producta quis
niſi plenus inconſiderantiſſimæ, ac dementiſſimæ temeritatis infi-
cietur?
Hìc mihi tamen ex animo euellendus eſt ſcrupulus, qui
me non parum ſtimulans adhuc ancipitem reddit.
An non & ignis
iſte, quem Reuerberij vocant:
ſuas habet fuligines, quæ etiam
ſub tegulam inſinuare ſe valeant in crucibulum, &
metallo commi-
ſceri, cui proinde pondus addant?
Dand. At fuligini ipſi igniculos ineſſe non paucos contendent
igneæ grauitatis aſſertores.
Certè ſi fuliginem in aquâ diſſolutam
tandiu coquas, donec ſanguinis inſtar aqua rubeſcat, tum hanc
terreo vaſe exceptam brumali tempore exponas frigori maximo,
adeò vt tota demum in glaciem albam concreſcat;
ſi omnia con-
fringantur, in mediâ glacie reperies oleum maximè calidum in-
ſtar ſanguinis rubrum, quod præſtantiſſimum dicitur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index