Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora
page |< < of 383 > >|
83vdum est, lineam a infinite excedere lineam b, ita ut, etiam si b infinite multiplicetur, non componat tandem lineam maiorem ipsa Et ita, pari ratione, si intelligamus a esse celeritatem in vacuo, b vero celeritatem in aƫre, poterunt quidem esse inter a et b infinitae celeritates, maiores quam b et minores quam a: nec tamen concludendum erit, a infinite
excedere ipsam b, ita ut tempus in suo fit celeritas a, in se quantumlibet multiplicatum, nunquam tamen possit excedere tempus celeritatis b, et, ideo, celeritas temporis a sit
Patet ergo quomodo intelligendum sit: Levitas vacui infinite excedit levitatem medii, ergo celeritas in vacuo infinite excedet celeritatem in Conceditur Ergo celeritas in vacuo erit in instanti, Potest enim esse in tempore, sed breviori quidem quam tempus celeritatis in pleno; ita ut inter tempus in pleno et tempus in vacuo possint infinita tempora intercedere, hoc quidem maiora, illo vero minora: et ita non est necessarium, motum in vacuo
fieri in instanti, sed in tempore minori quam sit tempus motus in quovis
14[Figure 14]
Quare, ut uno verbo dicam, hoc totum est meum intentum: ut si sit grave a, cuius gravitas propria et naturalis sit 1000, huius in quovis medio pleno gravitas minor erit quam mille, et, ideo, celeritas sui motus in quocunque pleno minor erit quam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index