Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 403 > >|
1latitudine L B M in vertice, quam ſenſim
cotibus atteres, donec impoſita parabole
LBM circumuerſáque vndique tangat, ſiné­
que impedimento circumuertatur.
Quod
cùm effeceris, huic moli vitrum candens
aptabis, efficiéſque parabolem, quæ à tergo
ſuperaſperſo plumbo radios omnes à Sole
æquidiſtantes, qui omnium ſunt robuſtiſſi­
mi, in punctum K, id eſt, paſſibus mille
diſtantem reflectent, comburéntque ſtatim.
Hæc autem ab Archimede planè demon­
ſtrata ſunt, vt Antonius Gogaua ad nos
tranſtulit.
Speculum
quod occul­
ta reualet.
Verùm poſtquam de ſpeculis res prodi­
gioſas narrare aggreſſus ſum, ſpeculi quo
occulta videamus, compoſitionem docere
propoſui.
Plana igitur duo ſpecula ex cry­
ſtallo factitia, qualia Venetiis fiunt, quia
non adeò vt chalybea vitiantur, æqualia ad
vnguem iunge, ita vt alterius longitudini
reliqui ad amuſſim hæreat, & vt circa axem
poſſit, velut integumentum circumuolui,
ſic vt ſuperficies vnius cum alterius ſuper­
ficie quandoque vnum planum efficiat:
quandoque ſolidum, rectum, obtuſum acu­
túmque, vt libuerit.
Tunc in ſublimi ſpecu­
lum immobile è directo loci latentis ſuſpen­
des, ita vt ſpeculi facies plano tuo ad per­
pendiculum immineat, ſpeculi autem mobi­
lis facies longitudinem loco quem deſide­
ras oppoſitam habeat, tunc quicquid gere­
tur in cubiculo illo modò lux adſit, circum­
uoluto mobili ſpeculo, donec æqualem an­
gulum faciat, quod oculus tibi declarabit,
dum quod quæris vides, ſpectabis omnia.
Quòd ſi locus quem videre deſideras ſubli­
mior ſit, quàm ille, in quo es, editiore loco
ſuſpende.
Eadem ratione ſi velis quod procul fit,
quinque M. paſſuum videre, & interiectis
muris, aut in hoſtili ciuitate, edito loco
ſpeculum ad perpendiculum ſeu finitori
æquidiſtans quàm maximum ſuſpende, aliud
verò in manu habens, cuius facies reſpi­
ciat ( non prorſus ſupina, neque ad per­
pendiculum exquiſitè erecta) ſpeculum quod
ſuperius collocaſti, ſenſim te è directo pri­
mi ſpeculi elongabis, paulatimque ac alter­
natim, modò dextra, modò ſiniſtra infle­
ctens, donec locum plenè conſpicias in
ſpeculo tuo, tunc illud vix mouens à ſitu, vi­
debis quæcunque illic aguntur & fiunt: &
quanquam nullum aliud ſit huius rei impe­
dimentum quàm machinarum ( vt dixi) ig­
nearum, nihilominus paucis ex vſu eſſe po­
teſt, quòd res magna tam exigua ſpecie ex­
preſſa, non niſi acutiſſimo viſu deprehendi
poſſit.
Quòd ſi libeat ſpectare ea, quæ in via
fiunt, Sole ſplendente in feneſtra orbem è
vitro collocabis, inde occluſa feneſtra vide­
bis imagines per foramen tranſlatas in op­
poſito plano ſed tum obſcuris coloribus, ſub­
iicies igitur candidiſſimam chartam eo loco
quo imagines vides, & intentam rem mira
ratione aſſequêris.
Duplices facies & qua­
ternos oculos, & ternos, & teipſum mono­
culum, & auerſam effigiem, atque alia mira
innumera cauum ſpeculum oſtendet, non
ſolùm ſphæricum, ſed & conicum ac cylin­
dricum.
Hoc tamen vltimum longè etiam
maiora repræſentabit, velut quaternas fa­
cies, oblongam etiam atque ſtrictiſſimam,
& modò perbreuem atque latiſſimam.
Quid

tandem?
omnia fermè præterquam veram,
more hominum huius ætatis, qui omnia
nouerunt magis quàm benefacere, aut vera
dicere.
Modus vi­
dendi loca
cum ſuis co­
loribus oc­
culta.
Specula va­
rias res re­
præſentan­
tia.
Sunt & ſpecula quæ multas facies oſten­
dunt, vt quæ è planis multis conſtant.
Sed
hæc notiſſima: illa admiratione digna, quæ
vnica ſuperficie plures reddunt imagines.
Erat mihi ſpeculum quadratum è vitro pla­
num, quod vtramque aurem geminatam re­
ferebat, quaſi ſecunda primæ eſſet imago:

erat & remotior.
Id effecit vt crederem, ſpe­
culum fuiſſe in Hiſpania, & ipſum planum
quod duplicem referret imaginem faciei al­
teram atque propinquiorem ſimillimam ve­
ræ, reliquam quaſi mortui: nam eadem ra­
tio in vtriſque.
Demonſtremus autem cau­
ſam huius, vt rem ſciamus, & conficere do­
ceamus.
Nam qui vident talia, perterren­
tur non ſolùm miraculo rei, ſed etiam ima­
gine ipſa.
Nam & aures illæ poſteriores pal­
lidæ admodum videbantur.
Quia igitur pal­
lidiores hæ figuræ & minus efficaces ac
conſpicuæ, ac ſimiles primis imaginibus,
manifeſtum eſt quòd velut in iride duplici,
poſterior ex priore fit.
Sed ex quo reflexio?
Videtur etiam non ſemper duplex iris, nec
niſi in paucis ſpeculis duplices imagines.
Sit
igitur oculus A, quod videtur B, ſpeculum
C, conuerſus ad angulos æquales in C pun­
cto, concurſus cum recta ex B ad perpen­
diculum ſupra ſpeculum in D, vbi videbi­
tur & B.
Cùm igitur inclinantur B & A
50[Figure 50]
valde, quia ABC parum diſtat à ſpeculi ſu­
perficie, refrangitur ex C, quia non ad vn­
guem planum eſt ſpeculum, in E.
Altius igi­
tur E quàm C, igitur F videbitur ſupra D.
Quòd verò altius videtur & ſub æquali an­
gulo, etiam longius eſſe exiſtimatur: quare
F poſt D etiam eſſe videtur.
Id verò Scaliger

fieri poſſe affirmat, ſi ſplendido ſpeculo, è
chalybe clariſſimum vitrum ſuperinducatur
vt ex eodem opaco, gemina fiat reflexio: at­
que ideò etiam gemina imago, vt de duplici
vmbra diximus.
Verùm ſuperficiem à ſuper­
ficie ſeparatam oportet inclinari.
Specula pla­
na plures
repræſentan­
tia
imagi­
nes.
Specula
imagines mi­
ro modo in
aëre repræ­
ſentantia.
Sunt & alia quæ ignem accendunt, quòd
è multis conſtent circulis, ac denique com­
poſitorum infinita monſtra, quæ referre eſt
ſuperuacuum, illa nunc oſtendamus, quæ
in aëre imagines repræſentant.
Superius
caua retulimus, ſunt & conuexa ſphærica,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index