DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 207 > >|
1eſſe longitudine, quàm ſit EH. exponatur altera magnitu­
do G, quæ ad C eandem habeat proportionem, quàm habet
DE ad EH. erunt vti〈que〉 magnitudines GC inter ſe commen
ſurabiles.
Deinde fiat EK æqualis EH, exponaturquè ma­
gnitudo L ipſi G æqualis.
Quoniam igitur G ad C eſt,
vt DE ad EH, ob commenſurabilitatem æ〈que〉pondera
G in H, & C in D. ſimiliter æ〈que〉pondera bunt magnitudi­
nes æquales GL ex æqualibus diſtantijs EK EH. Cùm igitur
C in D ipſi G in H æ〈que〉ponderet; L verò in K ipſi quo­
〈que〉 G in H æ〈que〉ponderet; eandem habebit grauitatem
in D, ut L in K. Quoniam autem maiorem habet propor­
tionem DE ad EH, quàm A ad C, & vt DE ad EH, ita eſt
G ad C; maiorem habebit proportionem G ad C, quàm A
ad C. ergo maior eſt G, quàm A. ac propterea magnitudo
minor eſt magnitudine L. poſita igitur magnitudine L in K,
& A in H, non æ〈que〉pondera bunt; & vt ę〈que〉ponderent, o­
portet, vt A in longiori ſit diſtantia, quàm ſit EH: Inęqualia
enim grauia LA ex inęqualibus diſtantijs
maius quidem L in minori diſtantia EK, minus verò graue
A in maiori, quàm ſit EK, hoc eſt in maiori, quàm ſit EH.
Ita〈que〉 cùm ſit C in D æ〈que〉grauis, vt L in k; longitudo,
quæ efficit, vt A æ〈que〉ponderetipſi L in K; eadem prorſus
efficiet, vt A ipſi C in D ę〈que〉ponderare poſſit.
A verò in
maiori diſtantia, quàm EH, ipſi L in K ę〈que〉ponderat; ergo
in maiori diſtantia, quàm EH, magnitudo A ipſi C in D
ę〈que〉ponderabit.
quod demonſtrare oportebat.
6. buius.
communis no
tio ſupradi
cta.
10. quinti.
3. huius.
Hoc demonſtrato Archimedis propoſitionem de incom­
menſurabilibus magnitudinibus aliter oſtendemus hoc
pacto.
ALITER.
Incommenſurabiles magnitudines ex diſtantijs permuta­
tim eandem, at〈que〉 magnitudines, proportionem habenti­
bus; ę〈que〉ponderant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index