Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
71
71 (53)
72
72 (54)
73
73 (55)
74
74 (56)
75
75 (57)
76
76 (58)
77
77 (59)
78
78 (60)
79
79 (61)
80
80 (62)
< >
page |< < (57) of 393 > >|
7557 è dictis colligatur licet, quòd oculo, cujus Centrum O uſpiam in
ipſa N Π ponitur, circa punctum Z (ipſam N Π prænotato modo
quadriſecans) radiantis imago conſpicietur.
Sit enim pupillæ (prout
antehac aliquoties) diameter EF;
per eujuſce terminos tranſeant
radiorum LM, RS reflexi LE, RF;
quorum iſte ſecet ipſum N Π in
Y, hic in X.
quoniam igitur radiorum obliquiorum ipſo RS,
rectiorum ipſo LM nullus oculum intrabit;
utì ſuprà non ſemel argu-
mentati ſumus, intra ſpatium XY neceſſario conſiſtet imago.
quineti-
11Fig. 78. am cùm radiorum arcui LR incidentium qui prope punctum Z re-
flectuntur axi N Π propiùs adjacentes perpendicularius oculum fe-
riunt, ìdque ſpiſſiùs (ut ex analogia par eſt exiſtimare;
nec enim
id operoſiùs aggrediar demonſtrare) propter aliquoties expoſitas
cauſas ab eo videbuntur obtutum afficientes radii promanare;
hoc eſt
ad ipſum imago conſiſtet.
Accedit quod ob anguſtiam pupillæ ſpa-
tium XY ſatìs modicum exiſtit;
ut puncti modum vix excedere vi-
deatur.
XIX. Subdo; ſi ſtatuatur oculi centrum uſpiam in ZN; iſque ver-
ſus partes N obvertatur;
objectum confuſiùs apparere; quippe cùm
reflexi viſum convergentes appellant;
vel quoniam imago Z tunc pone
viſum conſiſtit.
XX. Hinc à ſpeculo Cavo tantùm una repræſentatur Imago, ſaltem
bene diſtincta.
Nam in duorum reflexorum N Π; , R σ concurſu X
ſtatuatur oculi centrum;
& ſit R ζ = 1/4 R σ; unde R ζ & lt; RX.
itaque ſpectabitur quæ ad ζ imago ab oculo in X collocato, verſúſque
partes NR obverſo;
ſed tum imago Z poſt oculum conſiſtit.
XXI. Et hæc quidem rectè percepta, ſerióquè perpenſa vix addubi-
to quin facilè ſibi fidem conciliatura ſint;
nihil ut ſit opus adverſantia
_ſeu veterum Opticorum decreta, ſeu recentiorum Commenta pluribus_
_convellere;_
quæ certè cùm nullâ perſpicuâ ratione nituntur, tum ab
experientia plerumque diſcordant.
Cætera verò ſiqua reſtant ad hoc
argumentum ſpectantia ſtudio veſtro commendabimus elicienda;
mox
ad è ſenſibiliter finita diſtantia radiantis puncti _Symptomata_ ſimiliter
exploranda animum adjecturi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index