Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 316 > >|
1
Exitus argumentorum, quibus Themiſtius Ariſtote­
lis definitiònes labefactare conatur, dum grauia, &
leuia definit, explicatur.
Cap. XXXIII.
RATIONI conſentaneum eſt, vt postquam vidimus,
quæ Themiſtius aduerſus Ariſtotelem ſcripſit, ex dua­
bus hypotheſibus capite vigeſimonono poſitis, Themiſtij
argumenta diluantur.
Cum ergo dixit; terram in aere ſuſpen
ſam deorſum non ferri, & ideo non eſſe grauem, reſpondet Auer
roes, & argumenta in Themiſtium mirabiliter retorquet.
Palma (inquit) hiemis tempore dactilos non edit; ergo palma,
tunc non eſt palma: quod eſt tam falſum, quam falſissimum.
Falſum ergo erit Themiſtij dictum; terra in aere ſuſpenſa non
deſcendit: ergo non eſt terra, cum non deſcendat; & ignis apud
nos genitus, & quo minus aſcendat impeditus, ad ſuperam huius
mundi oram non attollitur: ergo non eſt ignis, cum non aſcendat: &
terra, quæ stat in centro non mouetur ad centrum; & quæ eſt
extra centrum non quieſcit, niſi impediatur: ergo non est terra, cum
non quieſcat.
Et ignis ſub luna ad lunam non attollitur; et eſt ignis
& leuissimus, & idem ignis extra ſuum naturalem locum non
quieſcit, niſi impeditus; ergo non eſt ignis; ergo definitiones de iis
omnibus non dicuntur, de quibus dici debent: immo de multis di
cuntur, de quibus fas non eſſet, vt dicerentur: vt de elementis in
ſuis naturalibus locis quieſcentibus; quæ ibi nec grauia sunt, nec
leuia, nec mouentur; et de elementis, quæ grauia ſunt, & leuia,
aliquando tamen, cum impediantur, extra proprium locum quie­
ſcunt: cum hæc omnia falſa ſint, per omnium argumentorum in
ficiationem ſingula diluuntur, quippe quod hæ definitiones solam
energiam, & facultatem ſine aliquo perpetuo actu ſignificent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index