Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 158 > >|
1motum fieri velociorem; impelle tertio, adhûc ve­
lociorem; impelle quarto, adhûc magis; atque ita
porrô; adeò vt clarum eſſe videatur, velocitatem
motus non aliunde increſcere, quàm ex eo, quòd mo­
bile dum in motu eſt, de nouo mouetur, ſeu nouum
impulſum accipit à cauſa externa.
Neque verò, cùm
impulſum dico, attractum non intelligo: quippe
cùm attrahere nihil aliud ſit, quàm recuruato inſtru­
mento verſum ſe impellere; & perſpicuum ſit lapi­
dem, globumve memoratum tam impelli vno, plu­
ribuſve ictibus poſſe, ſi quis ipſum antecedendo cur­
uis digitis adigat, quàm ſi ſubſequendo deuexis
propellat.
Tertiò, cùm de motus deorſùm accele­
ratione agatur, conſtat iam, ſiue aër ſolus ſupernè
impellat, ſiue Terra ſola infernè accerſat, ſiue aër,
& Terra ſimùl vireis conferant, non eſſe ſatis, vt la­
pidi vnicus initio ictus imprimatur; ſed eſſe neceſſa­
rium, vt noui, nouique imprimantur continuò; alio­
quin enim lapis non acceleraret gradum, ſed ferre­
tur motu vt æquabili, ita imperceptibili; ſegniſſimo
videlicet, propter tenuïtatem ſimplicis conatus,
ſeu vnici ictus penè nullam vim.
Cùm verò ſeu ſola
impulſio, ſeu ſola attractio ad accelerationem ſuffi­
ciat; quid-nam cauſæ eſſe putabis, cur cenſeam
vtramque eſſe coniungendam?
Nempe in cauſa pro­
portio eſt, qua dictum eſt antè accelerationem fieri,
Nam fac vnicam eſſe cauſam, exempli gratiâ attra­
ctionem; concipies quidem ex dictis ſequi, vt quia
radij magnetici, quaſi ſtringentes chordulæ, con­
tinentem motum, ſiue impetum lapidi imprimunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index