Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Table of contents

< >
< >
page |< < ((153)) of 824 > >|
751(153)MATHEMATICA LIB. IV. CAP. XI.
Videat nunc Mathematicus, an fluidum adeo ſubtile, ut
corporum omnium poros liberrimè permeèt, &
adeò ra-
rum, ut motui corporum ſenſibiliter non obſtet, (in loco
enim aëre vacuo penduli motus diutiſſimè continuatur) cor-
pora ingentia tantâ cum vi ad ſe mutuo poſſit propellere?
Explicet quomodo hæc actio creſcat in ratione maſſæ corpo-
ris verſus quod aliud fertur .
Tandem, quod 111235. mihi difficillimum videtur, dicat, quomodo omnia corpo-
ra, in quocunque ſitu, eâdem manente diſtantiâ, &
cor-
pore verſus quod gravitas datur, eadem velocitate feran-
tur , id eſt, quomodo liquidum, quod niſi in 221236. cies, ſive ipſorum corporum, ſive illarum internarum par-
ticularum, ad quas acceſſus ex interpoſitis particulis non im-
peditur, actionem ſuam exerere non poteſt, communicet
corporibus motus quantitatem, quæ in omnibus corporibus
exactiſſimè ſequatur proportionem quantitatis materiæ in his,
quod in gravitate ubique obtineri, hoc capite probavimus,
&
quod directo experimento demonſtravimus reſpectu gra-
vitatis in Telluris viciniis .
3377.
Non tamen negamus, ab ullo impactu pendere gravita-
441238. tem, ſed illam non ſequi ex ullo impactu, juxta leges nobis
notas, clare patêre contendimus, gravitatiſque cauſam nos
omnino latêre fatemur.
CAPUT XII.
De Materiâ Cœleſti; ubi Vacuum dari probatur.
EXpoſitis legibus, quibus totum Syſtema Planetarium regi-
tur, varia præmittenda erunt, antequam ad ipſius Syſte-
matis explicationem Phyſicam accedamus.
De Materiâ cœ
leſti, id eſt de medio, in quibus corpora Syſtema compo-
nentia moventur, ante omnia quædam dicenda ſunt, quod
paucis fieri poſſet, ſi inter omnes conſtaret Philoſophos, in
rebus inane dari.
Probavimus antea vacuum poſſibile eſſe , nunc illud 5513. verâ dari demonſtrandum nobis eſt.
Ex ſolâ motus conſideratione, vacuum dari deducitur, quod
661239.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index