Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO XII
Ductis pluribus lineis diversi mode inclinatis, &
etiam perpendiculari, quae ab eadem li­
nea Orizontali terminentur in idem pun­
ctum inferius; ibi sortiuntur impetus aequales.45[Figure 45]
Sint lineae BD CD diversimode inclinatae, & AD
perpendicularis, ductae a linea Orizontali AC
ad punctum inferius D.
Dico gravia a punctis
A B C digressa, & in eis lata, in D sortiri im­
petus aequales.
Fiat DEF parallela ad AC, & proinde ori­
zontalis, ad quam dimittantur perpendicula­
res BE CF.
Per cor. 8. huius.
Per 11. Quinti.
Quoniam gravia ducta per AD, BE, CF in DEF
habent impetus aequales, quia omnia paria,
& gravia ducta per BD, BE in DE habent im­
petus aequales, item per CD, CF in DF habent
impetus aequales sequitur quod etiam ducta
per AD, BD, CD sortita sunt in D impetus
aequales.
Quod etc.
Per 12. sexti.
Per 10. huius.
Corollarium
Hinc sequitur, quod si ABC non sit linea, sed planum
Orizontale, item loco puncti D sint plura puncta,
dummodo in plano Orizontali; gravia in punctis
D habebunt impetus aequales.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index