Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 491 > >|
1eſt centrum grauitatis, vt patet; vt autem habeatur centrum impreſſio­
nis;
aſſumatur AN media proportionalis inter totam AD, & ſubdu­
plum AC;
certè cum triangulum ANO ſit ſubduplum totius ADE,
vt conſtat ex Geometria, & æquale trapezo ND EO;
erit impetus in
vtroque æqualis;
igitur in N erit centrum impreſſionis, vel impetus; vt
autem habeatur centrum percuſſionis;
in quo ſcilicet maximus ictus in­
fligitur, inueniatur centrum grauitatis H, ducaturque KHI parallela
DE, centrum percuſſionis erit in I;
quippe in I totus impeditur impetus
grauitatis vtrimque, cum ſit in æquilibrio;
quomodo verò inueniatur
punctum H facilè habetur ex Archimede, ductis ſcilicet AF, DB, quæ
diuidant bifariam æqualiter DE, EA; vel aſſumpta AI dupla ID, quod
demonſtrabimus in Mechan.
Theorema 37.
Si circa centrum immobile rotetur corpus parallelipedum CA, diuerſa eſt
ratio percuſſionum ab ea, quàm ſuprà propoſuimus;
moueatur enim circa
centrum C, fitque CA diuiſa bifariam in B, haud dubiè punctum A
faciet arcum AE eo tempore, quò punctum B faciet BD ſubduplum
AE;
igitur punctum A duplò velociùs mouetur quàm B, vt conſtat; igi­
tur habet duplò maiorem impetum; cum effectum habeat duplò maio­
rem per Ax. 13. n.
4. igitur cum totus motus ſegmenti AB ſit ad to­
tum motum ſegmenti BC, vt ſpatia acquiſita;
certè ſpatia acquiſita
ſunt vt arcus;
igitur & trapezus BAED, continet 3/4 totius CAE, vt
conſtat;
ſunt enim ſectores ſimilis in ratione duplicata radiorum; igi­
tur totus motus ſegmenti BC ſubquadruplus motus totius CA; igitur
& impetus;
vt autem habeatur centrum impreſſionis, vel impetus; ſit ſe­
ctor CHI, ſubduplus totius CAE quod quomodo fiat, patet ex Geo­
metria;
accipiatur tantùm ſubdupla diagonalis quadrati lateris CA, igi­
tur in puncto H eſt centrum impreſſionis, ſeu media proportionalis in­
ter totam CA, & ſubduplam CB:
vt autem habeatur percuſſionis, aſ­
ſumatur CY dupla YA;
Dico punctum Y eſſe centrum percuſſionis;
quia perinde ſe habet, atque ſi eſſet trianguli cadentis ictus, vt demon­
ſtrabimus aliàs nunc tantùm indicaſſe ſufficiat.
Corollarium 1.
Hinc etiam ſoluetur, quod proponunt aliqui; ſeu potiùs quærunt;
in quà ſcilicet parte maiorem ictum infligat enſis;
ſi enim ſit eiuſdem
craſſitiei in omnibus ſuis partibus, idem dicendum eſt quod de cylin­
dro CA; ſi verò in mucronem deſinat, inueniemus etiam centrum
percuſſionis.
Corollarium 2.
Huc etiam reuoca clauarum ictus, vel aliorum corporum, quæ ad in­
ſtar ſeu conorum, ſeu pyramidum verſus mucronem maiora ſunt, vel
denſiora; quippe ex iacto ſuprà principio iſtorum omnium effectuum
rationes demonſtrabimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index