Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 406 > >|
1futuram in opus negant: Eam probant / quæ ignibus perpurata
candicans et leuis et ſonora ſit: quæ ue cum aſpergas multo crepi
tu / acrem uaporis uim in altum euomat.
Superiori quod impotens
ſit / harenæ minus deberi conſtat: At ualidiori huic plus.
Cato ſta
tuebat in ſingulos pedes dari calcis modium unum: harenæ duos
Alii aliter.
Vitruuius quidem atque item Plinius / harenas iubent
admiſceri: ut ſit ad foſſiceas pars quarta: ad fluuiatiles atque mari
timas tertia.
Cæterum ubi pro lapidum natura et qualitate / uti
mox referemus / materia futura erit / liquidior et mollior / in cer
niculis harena excipietur.
Vbi uero ſpiſſior / tunc glarea angula
ris et fractionum minutalia admiſcebuntur una cum harena ex di
midia.
Tertiam ſi tunſæ teſtæ partem adieceris affirmant omnes
futuram multo tenaciorem.
Tu tamen uticumque miſcucris / ite
rum atque iterum ſubigas oportet: ad minutorum uſque corpuſculo
rum commixtionem: Et ſunt ea de re qui probe commiſcendi gratia
mortariis diutius uerſant atque intundunt.
Et de calce quoque hacte
nus: Ni forte his quæ diximus / illud deſit: calcem ſuis et præſer
tim eadem ex fodina / cognitis lapidibus / tenacius quam cum exter
nis coherere.
Pedamentis extruendis: hoc eſt fundamentis ad aream uſque com
plendis / quidnam
moneant nihil inuenio apud ueteres / præter unum
illud: ut lapidem / qui ſub diuo / uti ſupra diximus / biennium ha
bitus uitium fecerit / fundamentis coniicias.
Nam ueluti in mi
litia deſides et imbelles / qui perferre ſolem et puluerem nequeant:
domum ad ſuos non ſine nota remittuntur: Sic et iſtic molles et
eneruatos lapides reiiciunt: ut priſtino in ocio / aſſuetaque in um
bra ignobiles conquieſcant: Tam etſi apud hiſtoricos aſſueuiſſe
in terra comperiam ueteres ponendis pedamentis / omni induſtria
et diligentia eniti: ut eſſet illic ſtructura / quoad eius fieri poſſet
omni ex parte nihilominus quam in cætero muro ſolidiſſima.
Nice
rini filius ægyptiorum rex Aſithim / cuius id fuit institutum: ut
qui ære alieno tenerentur / patris cadauer in pignus darent / lateri
tiam
ſtructurus pyramidem / fundamentis iaciundis præfixit in pa
lude trabes: hiſque ſuperduxit lateres.
Memoriæ quoque proditum eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index