Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 258 > >|
1 corpora prima quod in summis fluitare videmus
rebus et interdum nasci subitoque perire.

quin etiam refert nostris in versibus ipsis
cum quibus et quali sint ordine quaeque locata.

si non omnia sunt, at multo maxima pars est
consimilis; verum positura discrepitant res.

sic ipsis in rebus item iam materiai
concursus motus ordo positura figurae
cum permutantur, mutari res quoque debent.
Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
nam tibi vementer nova res molitur ad auris
accedere et nova se species ostendere rerum.
sed neque tam facilis res ulla est quin ea primum
difficilis magis ad credendum constet, itemquen
nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
quod non paulatim minuant mirarier omnes.

suspicito caeli clarum purumque colorem,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index