Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
51 35
52 36
53 37
54 38
55
56
57
58
59
60
61
62
63 39
64 40
65 41
66 42
67 43
68 44
69 45
70 46
71 47
72 48
73 49
74 50
75 51
76 52
77 53
78 54
79 55
80 56
< >
page |< < (52) of 300 > >|
7652De Mundi Fabrica ipſa globum conformari. Quinta, vbique terra, & aqua, per eandem lineam perpendicularem deſcendunt,
ergo
ad idem centrum, quod eſt Mundi medium, ergo etiam vnum eumdemque ſimul globum conſtituere
debent
.
Sexta, eſt quam Ariſtoteles ſecundo de cælo affert, quæ ſumitur a liquiditate, & fluiditate aquæ,
ob
quam trahente ipſius grauitate, ad loca decliuiora ſemper deuoluitur;
quare neceſſe eſt in Mari nuliam
eſſe
partem al era eminentiorem;
quia ſi eſſet ſtatim ad humiliorem deflueret partem; cum igitur nulla ſit al-
tera
altior, neceſſario ſequitur vt omnes eius ſupremæ partes à Mundi centro æquidiſtent, ac proinde rotun-
ditatem
acquirant.
Hinc illud minime prætereundum deducitur, neceſſario ſcilicet omnia maria exactè eſſe
æquè
alta, cùm enim omnia maria inuicem aliquatenus ſaltem coniungantur (excepto Hircano) neceſſe eſt
ſupremam
eorum ſuperſiciem a centro Mundi æquidiſtare ob dictam fluiditatem, qu a ſi vnum eſſet altius
altero
, altius in inferius influeret.
quocirca conſtat illos Seſoſtris Regis Aegypti conſiliarios hallucinatos eſ-
ſe
, dum ei Aegyptiaci Iſthmi ſectionem diſſuaderent, quod dicerent Mare rubrũ altius eſſe Mari noſtro Me-
diterraneo
, ac proinde fore, vt totam Græciam, ac parte Aſiæ, ſi Iſtmo perfoſſo, porta ei aperiretur, inuade-
ret
, ac ſubmergeret.
Septimam, & vltimo loco addamus ſubtiliſſimam Archimedis demonſtrationem ex li-
bro
de ijs, quæ in aqua vehuntur.
quæ quidem pręce dentem Ariſtotelis rationem reducit ad formam Geome-
tricam
:
ſupponit autem primo humidi eam eſſe naturam, vt partibus eius ex æquo iacentibus, & inuicem con-
tinuatis
, minus preſſa, a magis preſſa expellatur:
vna quæq; aurem pars pręmitur humido ſupra ipſam exiſten-
te
ad perpendiculum, ſi humidum ſit deſcendens in aliquo, aut ab aliquo alio preſſum.
ſecundo demonſtrat
ſequentem
propoſitionem.
INtelligatur humidum conſiſtens, manenſque, ſeceturque eius
ſuperſicies
plano per centrum terræ K.
ducto, ſectio a@@em ſi@
in
ſuperſicie linea A B C D.
quam dico eſſe circuli peripheriam,
cuius
centrum K.
nam ſi negetur, erunt ergo à K. ad eam ductæ lineę inæquales, v. g. K A. minor quam K C.
ſumatur igitur recta K B. inter eas media; cuius interuallo ducatur circuli portio F B H E. eius igitur pars vna
erit
extra circulũ A B C D.
pars vero altera intra. iungantur rectæ F K. B K. C K. quæ angulos ad K. æqua-
44[Figure 44] les facient.
deſcribatur etiam circumferentia X O P. in plano ſecan-
te
.
ergo partes humidi, quæ ſunt ad circumferentiam X O P. æqua-
liter
iacent, ac continuatæ inuicem ſunt:
& pręmuntur partes humi-
di
quæ ſunt ſub X O.
humido quod loco A B X O. continetur quæ
vero
ſub O P.
premuntur humido exiſtente in B C P O. inæqualiter
igitur
præmuntur, magis enim premuntur partes, quæ ſub O P.
qua
quæ
ſub O X.
exiſtunt, quare partes ſub X O. minus preſſæ a partibus
ſub
O P.
magis preſſis, expelluntur. non ergo humidum conſiſtens
ac
manens eſt, quod eſt contra hypotheſim, &
proinde abſurdum.
neceſſarium igitur eſt lineam A B C D. eſſe circuli circumferẽtiam,
cuius
centrum K.
hoc enim negato ſequitur abſurdum. eodem mo-
do
oſtendemus quamlibet aliam ſectionem humidi per centrum K.
tranſeuntem, eſſe circuli portionem, cu-
ius
centrum K.
ex quibus per præcedentem propoſitionẽ ſequitur omnis humidi conſiſtentis, ſeu non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index