Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 1055 > >|
1Secundò loco diſcetur philosophia naturalis. ab hac conuertemus nos ad diuinam quæ ideo poſt
naturalia
vocata eſt, ſic ordini doctrinæ conſuletur.
Nec media mathematica deſiderabitur: cùm
ex motu ipſo diuinæ ſubstantiæ noteſcant, vt ſuo loco videbimus.
Nec vllus ordo naturæ apud
Ariſtotelem
obſseruetur, præterquam quòd mathematicę natura poſteriores ſint naturalibus, vt­
potè
, qui in veteres inuehatur qui mathematica madia fecerint inter res naturales & diuinas, nec
de
ordine doctrinæ loquerentur, ſed naturæ;
cùm ipſi mathematica rerum naturalium principia
conſtituerint
.
Verumenimverò ſiquis curioſior accuratè ſibi velit explicari ordinem qui eſt inter
contemplantes
habitus & cęterois ijs quæ ſupra dicta ſunt de præſtantia contemplationis, hæc ſub­
ſcribat
.
ordinem hunc à pluribus initijs duci poſſe: etenim, aut inter has facultates exiſtit, quà
methodi
ſunt, & docentur, aut quia ſunt habitus.
Rurſus aut eſt ordo doctrinæ, aut naturæ; at­
que
hic quidem originis, vel perfectionis.
Et ſanè quatenus methodi ſunt, nullis legibus ſubiici
videntur
, ſi dialecticen excipias, hæc enim methodus omnibus anteponenda eſt, vt ſuprà docui­
mus
.
De ordine perfectionis, nihil addam. ſed monebo ſolùm, origine præcedere contemplan­
tibus
cęteras facultates.
Nam repertis neceſſariis philoſophari cœtum eſt. hæc verò ab artibus
ſubminiſtrantur
.
& prius quàm mores excultæ ſunt. Proinde cecinit Phocylides.

Δεῖ ζητεῖν βιο τήν ἀρετην δε ὁταν βιος εῖη
Victus quærendus; virtus cùm ſuppetit ipſe.
Sed neque illud prætermittendum quod à Simplicio primum, tùm deinde ab Auerroe memo­
riæ
commendatum eſt: ſi rerum naturam perſpexerimus, quod eſt contemplari, nos etiam neceſ­
ſariò
fore ſtudioſos ex quo efficitur, ordine quoque tùm naturæ, tùm doctrinæ antecedere con­
templantes
, & potiſsimè naturalem de qua ibi ſermonem faciunt illi auctores.
Equidem, noui ha­
bitus
ex actibus fieri frequentatis, idque per ſe: dabo igitur eam rerum notitiam per accidens &
καταχρηστικῶς ad propagationem virtutis iuuare;
quatenus cognoſceret mores cum naturæ or­
dine
congruere.
Neque verò te in ſchola Peripatetica velim ſic vtilitatem illam accipere, quaſi
vnuſquiſque
bonus ſit in eo cuius eſt ſciens, vt Socrates opinatur, omnemque virtutem ſcientia
comparari
;
ex quo dictum eſt, omnem ignarum eſſe malum; & tanti viri admonitu ſcriptum illud
Homine
imperito nunquam quicquam iniuſtius.
quò in eo diſſentit virtus à ſcientia; ſiquidem
vbi
ſcientia teneatur, ſcientem facit.
at quicunque nouit quid ſit virtus; non idcirco virtutem ha­
bet
: Sed virtus & mos aſſuetudine parantur.
nam quia benè agimus euadimus boni. Atque hæc
de ordine contemplantium præcipuè naturalis ad reliquas abundè dicta forent, niſi nos ad ſe re­
uocarent
aliqua quæ à iunioribus de conditione mathematicarum tractata accepimus.
Iure'ne Mathematicæ ex ordine ſcientiarum expugungantur. Cap. XI.
ERGO hoc loco vim mathematicarum exploremus; & doceamus quemadmodum mathe­
maticæ
ſint ſcientiæ ſecus àc fecerint veteres de quibus meminit Ariſtoteles, & aliqui è no­
ſtris
qui in eas acerrimè inuecti ſunt.
Nanque nouimus antiquos in inſtrumentorum & adiuuan­
tium
genere collocaſſe mathimaticas.
ſiquidem Socrates perſuadeat Arithmeticen, Geometriam
Aſtronomiam
, Muſicam, Dialecticam, vtiles eſſe quidem ad ſapientiam capeſſendam, ſapientiæ
verò
nomine, ſeu ſcientiæ non eſſe dignas;
& de cuntis es pronuntiant, ſicut illa ſolutio conuer­
ſioque
ab vmbris & ex antro ad ſimulachra, ſolisque lumen, ibique animalium & plantarum inſpe­
ctio
ſolisque & ſiderum in aqua propter imbecillitatem oculorum obtuts, ipſum quod on corpo­
ribus
eſt clariſsimum, ad id conuertunt quod eſt in corporea viſilique regione omnium fulgentiſ&
ſimum
;
ſic omnium ſupradictum artium ſtudium deducit animum per vmbras non ſimula­
chrorum
, ſed eorum potius quæ verè ſunt, facitque vt eas iudicemus apparentes ad aliud quod­
dam
lumen tanquam ad ſolem, habetque vim extollendi id quod eſt in animo præſtantiſsimum,
ad
cotemplationem eius quod in ordine rerum optimum eſt.
Itaque veluti miniſtræ ſunt ma­
thematicę
, nec honore dignæ, & habitæ προπαιδεία, ideſt, apparatus quidam ad alias diſci
plinas.
ob eamque potiſsimè cauſſam, quòd de bono mentionem facere non videntur. Etenim
omne
bonum eſt finis, is verò cuiuſdam actus eſt.
Omnis verò actus eſt cum motu. Mathematicę
autem motum non reſpiciunt.
Hæc noſtri addunt. Omnem ſientiam ex propriis effici: propria
verò ſunt neceſſaria quæ quatenus ipſum & per ſe inſunt.
Atqui talia principia mathematic%aelig; non
habent
.
Quò enim triangulus contineat duos rectos ex angulo externo demonſtrant qui quidem
eſt
accidens; quandò ſine ipſo & cogitari & exiſtere poteſt triangulum.
Prætereà probant ex his
quæ communia ſunt, vtpotè.
ex eo quod omne totum ſua parte maius eſt, & quòd ſi ab æquis
æqua tollantur, ea quæ ſuperſunt æqua ſunt.
Tùm etiam medium non eſt ratio formalis conclu­
ſionis; quia vna eademque cauſſa plurimum effectuum eſſe poteſt.
Deinde nullum cauſſæ genus ac­
cipit
.
manifeſte enim finem efficiensque repuit. Caret forma, igitur & materia. Nanque ſeſe
viciſim
reſpiciunt.
Quòd forma careant, oſtenditur, quia quantum eſt accidens, non forma.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index